Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
iugera terre Yel ininus et non pilis invenirent, tunc eandem ipsi Mykou statuerent perpetuo possidendam, si autem idem Mykou super ampliori et maiori particula suum iuramentum deposuisse reperiretur, tunc illám ampliorem quantitatem ipsius particule terre signis metalibus undique consignando regalique mensura mensurando et regni consvetudine exigente estimando, statuerent et relinquerent prefato Jolianni Pop perpetuo possidendam ; post liec seriem ipsius possessionarie statucionis et estimacionis memoratum capitulum Strigoniense ad quindenas festi beati Jacobi apostoli tunc sequentes . . rescriberet regie maiestati; demuin itaque predictum capitulum Strigoniense in suis literis regie rescripserat celsitudini eo modo, quod ipsi pro parte predicti Jobannis dicti Pop Georgium presbiterum prebendarium cbori ipsorum, pro parte vero Mykou dicti Helinus . . Nicolaum presbiterum cbori ipsorum pro testimoniis transmisissent, qui tandem. . . retulissent, quod in predictis octavis festi Nativitatis beate virginis in facie dicte terre litigiose inter prefatas possessiones Bábun et Zamul existentis cum bominibus regiis Frcncb predicto et Andrea de Capella qui preseucialiter affuissent, accessissent, et presentibus testimoniis dicti capituli Posoniensis videlicet magistris Jobanne et Micbaele filiis Alexii concanonicis eorum, et non eodem Andrea clerico qui tempore prioris reambulacionis affuisset, eandem particulam terre litigiosam in prima visiva consideracione pro quinquaginta iugeribus terrarum consideratam et signis metalibus consignatam regali mensura mensurassent, et licet propter temporis gravitudinem et nivei magnitudinem reambulantes determinative mensurare non potuissent, et idem Mykou super ipsa particula terre nomine quinquaginta iugcrum terrarum ut sibi fuisset impositum iurasset. tamen pro nunc per condignam mensuracionem regalem in ipsa particula terre litigiosa in primis quinquaginta iugera terrarum reperissent et eandem ipsi Mykou statuissent perpetuo nomine sui iuris possidendam, deinde sexaginta iugera superflua in eadem terra litigiosa reperientes eidem Jobanni statuere voluissent, ubi idem Mykou contradixisset dicendo, quod ipsa particula terre existeret intra signa metalia ipsius particule terre per ipsum iam in litem deducte et ex eo ad ipsius possessionem Zamul pertine-