Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
138. 1342. Visegrád, máj. 23. Pál országbíró Mihály fiát, Pétert Tamás csókakői várnagy ellenében Chentey nevü Bodrog vármegyei birtokra vonatkozó ellenmondása miatt fej- és jószágvesztésre ítéli, a panaszlott anyjának, mindazáltal Aranyán nevü birtokot hozomány fejében átadatni rendeli. Nos comes Paulus index curie . . significamus . . quod cum secundum tenorem privilegii nostri anno domini Millesimo trecentesimo tricesimo quinto confecti Petrus filius Micliaelis tempore statucionis possessionis quondam Pauli filii Simonis filii Alberti et Michaelis filii Gregorii bominum sine berede decedencium Chentey vocate in comitatu de Bodrugh existéntis per regiam maiestatem magistro Thome filio Petri castellano de Chokakew perpetuo collate contradictor exstitisset, et ea racione litis matéria inter ipsos mota . . fuisset, tandem quia predictus Petrus filius Michaelis prefatum Paulum filium Simonis et patrem ac avum eius in dicta possessione Chentey vocata imporcionatos fuisse allegarat, et tamen ipse magister Thomas per exhibicionem sufficiencium instrumentorum prefatum Paulum filium Simonis et patrem eiusdem ex collacione magistri Laurencii Bachiensis ecclesie prepositi nobilis de eadem Chentey proximi sui, portionéra possessionariam in dicta possessione Chentey liabuisse et in eadem resedisse comprobarat, et ex eo eadem porcio quondam ipsius Pauli filii Simonis sine herede decedentis ius regium fore et regie collacioni pertinere dignoscebatur, et tum eciam quia ipse magister Thomas de dote et rebus parafernalibus relicte ipsius Simonis et de quarta puellari Ilunch filie eiusdem Simonis satisfaccionem impendisse videbatur, et ex eo idem Petrus filius Michaelis ius regium tacita veritate potencialiter in regie celsitudinis derogamen detinuisse perhibebatur; ideo unacum baronibus et nobilibus regni iudiciarii tribunalis a.ssessoribus, ipsas totales possessionarias porciones Pauli Johannisque filii Petri similiter heredum solacio destituti in eadem possessione Chentey et Scentmartun existentes, in quibus idem Petrus filius Michaelis in regie diadematis preiudicium, non expavens regiam ulcionem. nec advertens ut qui naturali domino resistere moli-