Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)

untur divinis disposicionibus videátur manifeste contraire, te­rnera presumcione proliibicionem fecerat, eidem magistro Tbome et Petheu fratri suo eorumque heredibus regalis dona­ciouis titulo perpetuo, sine preiudicio iuris alieni possidere et habere adiudicantes, ipsum Petrum filium Michaelis utpote regalium iurium usurpatorem celatorem et poteucialem detento­rem, privatis omnibus suis proprietatibus possessionariis ubi­que existentibus, in duabus partibus nostris in tercia vero parte dicti magistri Tbome sui adversarii manibus . . appli­catis, in sentencia capitali decreveramus condemnandum, duas autem partes possessionariarum porcionum eiusdem Petri filii Michaelis in dicta possessione Chentey vocata existencium habi­tas, manibus nostris iudiciariis legitime applicatas modo pre­misso, dictus magister Thomas sibi et magistro Petheu fratri suo a nobis redemerat, eo modo, quod octuaginta marcas com­poti Budensis nobis persolverat pro eisdem, et insuper tercias partes possessionariarum porcionum eiusdem Petri filii Micha­elis in possessionibus Scentmartun et Arányán vocatis in co­mitatu de Bodrogh existencium, modo premisso sibi debentes, pro eisdem nobis duxerat conferendas, commiseramus enim, ut si quispiam dictam possessionariam porcionem ipsius Petri filii Michaelis in Chentey habitam sue redemcioni agnosceret attinere, liberam haberet facultatem ab ipsis magistro Thoma et Petheu redimendi consvetudine regni observata; ad ultimum quia ab illo tempore dicte adiudicacionis et possessionarie ap­plicacionis eadem iura possessionaria nemo generacionum proximorum vicinorum et commetaneorum suoruru hactenus a nobis redimere curarat, ideo nos tercio die festi beati Micha­elis archangeli proxime preterito eandem possessionem Ará­nyán vocatam cum omnibus suis . . pertinenciis pro quinqua­ginta marcis compoti Budensis per predictum magistrum Tho­mam plene nobis persolutis, ipsi magistro Tbome obligavera­mus . . possidendam . . tali modo, quod si quispiam dictam possessionem sue redemcioni agnosceret attinere in sua legi­tima extimacione liberam haberet facultatem dum vellet ab ipso magistro Thoma redimendi.. quapropter capitulo Bachi­ensi seripseramus . . ut mitteret hominem suum . . quo pre­sente Nicolaus filius Mark de Lypok homo regius ad faciem

Next

/
Thumbnails
Contents