Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
Johannis pro ipso Stephano fratre suo . . ad nostram accedendo presenciam, nobis literas prelibati conventus Saxardiensis demonstrarant, in quibus vidimus contineri, quod do predictis nominatim insertis coniuratoribus duo, scilicet Petheu de Keui et Leukus filius Nicolai mortui fuissent, iidemque Stephanus filius Johannis et Nicolaus filius Pauli de Wevk cum predictis aliis suis coniuratoribus . . et aliis septem nobilibus, scilicet in toto yigesimo quinto se nobilibus, presentibus Marcello filio Jacobi de Leus homine domini regis et fratre Bernaldo custode dicte ecclesie Saxardiensis . . testimonio prelibati conventus Saxardiensis, feria secunda proxima post octavas festi Pasche domini proxime preterita, in facie dicte possessionis Chabagata vocate, secundum regni consvetudinem deposuissent sacramentum super eo, quod predicta possessio Chabagata ipsorum esset et fuisset ab antiquo hereditaria. Unde quia prefati Stephanus filius Johannis et Nicolaus filius Pauli de Weyk predictam possessionem Chabagata vocatam in viginti quinque marcis estimatam eorum hereditariam fore per deposicionem iuramenti viginti quinque nobilium se inclusis comprobasse ex serie prescriptarum literarum conventus Saxardiensis reperiebantur, et eciam idem magister Lachk filius Kolus coram nobis personaliter astando in nullo se contra formám dictarum literarum super deposicione ipsius iuramenti confectarum alicuius contradiccionis obstaculo obviaturum fore per nos trina vice requisitus fatebatur, ideo ipsam possessionem Chabagata in viginti quinque marcis estimatam, eisdem Stephano filio Johannis et Nicolao filio Pauli, eo iure quo ad ipsos dinoscitur pertinere, adiudicavimus, sine preiudicio iuris alieni perpetuo possidendam, prefato magistro Lachk filio Kolus amodo et deinceps perpetuum silencium imponentes ab eadem . . Dátum in Wyssegrad, duodecimo die octavarum beati Greorgii martiris predictarum, anno domini M m o trecentesimo quadragesimo secundo. A függő pecsét elveszett; eredetije az orsz. lt. kincst. oszt. N. R. A. 611. 28. dipl. lt. 3482. Közli: Kovács N.