Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
136. 1342. máj. 16. A váczi káptalan előtt Tamás erdélyi vajda, Baba és Korláttelek nevü birtokait Zagyvafői Miklós fiának Petőnek Scivina (Zwinobana) nevü Nógrád vármegyei birtokáért elcseréli. Nos capitulum ecclesie Waciensis signifícamus . . quod magister Petew filius Nicolai de Zagywafew sua et in persona Johannis filii eiusdem . . ab una, parte vero ab altéra magister Martinus nótárius et procurator ligitimus magnifici viri Thome wayvode Transsilvani et comitis de Zonuk pro eodem, in nostri presencia personaliter constituti, tale concambium .. confessi sunt fecisse . . coram nobis, quod idem magister Petew porcionem suam possessionariam in possessione Sciuina vocata in comitatu Neugradiensi in Herdeuhath existentem cum predicto filio suo Johanne, prout Thomas fráter eiusdem et filii aliique proximi sui porciones ipsorum in eadem habitas concambierunt prioribus literis nostris mediantibus partibus concessis, eo modo dedit et contulit in concambium Thome woyvode prenotato et per eum suis heredibus . . e converso autem idem Thomas woyvoda et in persona eiusdem magister Martinus antedictus, prenotato magistro Petew ac Thome necnon filiis ac proximis ipsorum, ut premittitur, quos ipsa possessio Schiuina iure hereditario integraliter pertingit, pro eadem possessione Schiuina possessiones Baba et Korlathteluky vocatas cum omnibus suis pertinenciis . . contulit perpetuo . . in filios filiorum possidendas . . ita videlicet, ut nullo temporum in processu ipsum concambium voluntarie factum partes aliquo modo possint. . revocare, obligantes sese partes mutuo in predictis possessionibus ab omnibus molestare volentibus expedire .. Dátum in octavis Ascensionis domini, anno eiusdem M° CCC m o XL m o secundo. Kivűl: Super particula possessionaria in possessione Zwynobana porcione Pethew de Zogwal'ew. Hátlapján pecsét töredékeivel; eredetije az orsz. lt. kincst. oszt. N. R. A. 669. 5. dipl. lt. 3484. Közli: Kovács N.