Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)
prolocutorem ipsorum, eandem dimidietatem ij>sius possessionis Kerezthur a dacione alienacione et perpetuacione nominate hereditarie possessionis ipsorum prohibuissent, ita tamen, quod dictus Martinus solus pro se respondisset dicendo, quod postquam ipse bumane capacitatis sensum attinxisset, occupaciones ipsius possessionis semper probibuisset, qua quidem prohibicione facta Georgius filius Alexandri de Zynyer similiter personaliter inibi comparendo dixisset, quod prefat i dimidietas ipsius possessionis Kerezthur a plaga septemtrionali adiacens titulo concambii ad ipsum pertineret, quia sub federe ipsius concambii pro quadam alia possessione hereditaria ad ipsum extitisset devoluta, propter quod idem Georgius eosdem Tliomam Dominicum Zebegneu et Nicolaum tanquam proximos suos de propinquiori linea generacionis cum quibus ipse se in una possessionaria divisione fore asseruisset et nondum adhuc divisos, eandem dimidietatem i]>sius Kerezthur tanquam suum ius dare et alienare permisisset; item dicti vicini et commetanei ipsius possessionis Kerezthur sicut veritatis rei recitatores pretaxatam dimidietatem iamdicte possessionis non ad prefatos Thomam Dominicum Zebegneu et Nicolaum sed ad dictum Georgium pertinere asseruissent modo prenotato, supradicti vero Thomas Dominicus Zebegneu et Nieolaus in propinquiori linea generacionis attinerent Georgio prenotato. Quarum literarum capituli Agriensis perceptis continenciis, predictus Ladislaus filius Andree de Boclika personaliter assurgens predictas duas possessiones Zabragb et Gewr vocatas racione linee generacionis sue redemcioni magis attinere et pro eisdem pecuniain seu possessionarium concambium dare se promtum esse asserens, et eosdem Thomam Dominicum Zebegneu et Nicolaum a recepcione, et predictum Ladislaum (le Boly ab alienacione earumdem prohibendo coram nobis, complures literas regias et domini Wyllermi palatini et nostras ac capituli Agriensis prohibicionales et protestacionales nobis demonstrarat, quarum series ipsum Ladislaum filium Nicolai de Boly ab alienacione et predictum Petrum filium Micbaelis filii Zolouch et alios quoslibet a recepcione earumdem possessionum Zabragb et Gewr vocatarum per ipsum Ladislaum filium Andree de Bachka proliibitos fuisse declararat. Quarum axjoukori okmánytár iii. köt. 37