Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

literarum prohibicionalium et protestacioualium perlectis con­tineneiis et auditis ipsius Ladislai de Bachka probibieionibus et obieccionibus, idem Ladislaus de Boly predictas possessiones Zabragh et Gewr vocatas nulli alteri permittere sed pro se ab eodem Petro filio Michaelis filii Zolouch redimere velle allega­rat; nostra itaque iudiciaria sentencia decreverat eo modo, quod idem Ladislaus de Boly ab octavis festi Penthecostis prenota­tis in revolucione annuali earumdem octavarum in presencia dicti capituli Agriensis easdem possessiones Zabragh et Gewr vocatas ab eodem Petro filio Michaelis filii Zolouch cum ipsis septuaginta marcis fini argenti redimere, et predictam posses­sionem Raska in concambium earumdem receptam eidem Petro filio Michaelis resignare teneretur, ut assumserat coram nobis, seriem autem premissorum partes octavo die in literis dicti capituli Agriensis nobis tenerentur reportare; si enim ipse Ladislaus de Boly easdem possessiones in predicto termino redimere non valeret, extunc predictus Ladislaus de Bachka in termino et loco eisdem in die reportacionis seriei premisso­rum per nos deputandis, cum eisdem septuaginta marcis fini argenti easdem possessiones Zabragh et Gewr vocatas a pre­dicto Petro filio Michaelis redimere, easdemque idem Ladislaus de Boly eidem Ladislao de Bachka absque omni impedimento statuere, et predictam possessionem Raska predicto Petro filio Michaelis resignare tenerentur tali modo, ut quandocunque easdem possessiones Zabragh et Gewr ipse Ladislaus de Boly vei alii in proximiori linea generacionis sibi annexi a predicto Ladislao de Boehka redimere vellent, non aliter nisi in eisdem septuaginta marcis fini argenti redimere tenerentur atque pos­sent ab eodem; causam autem predictorum Thome Dominici Zebegneu et Nicolai tunc supersedere fecimus ex racionibus prenotatis; demum itaque ipso termino reportacionis seriei premissorum occurrente, prememorato Ladislao de Boly pro se personaliter et pro Ladislao filio Andree de Bachka Nicolao fratre eiusdem.. astantibus, prememoratus Petrus filius Michae­lis ad nostram accedens presenciam literas prelibati capituli Agriensis nobis presentarat, quarum tenor nos informarat eo modo, quod in predictis octavis festi Penthecostes prefatus Ladislaus filius Nicolai de Boly coram dicto capitulo Agriensi

Next

/
Thumbnails
Contents