Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

platee a se invicem distinguntur, prout iidem homines nostri asseruerunt, hoc ordine protenduntur: prima enim meta incipit a plaga septemtrionali iuxta metas terre Benedicti íilii Mor­tunus similiter Nyék vocate, ubi est una arbor salicis meta terrea circumfusa quasdam tegulas sub se habens, a qua ver­sus plagam meridionalem pergendo annectit arbores cynorum, sub quibus est similiter una meta terrea tegulas quosupra sub se includens, deinde ad eandem plagam per modicum spá­cium transeundo iungit terciam metam terream similiter tegu­las in se includentem, et abinde currendo venit ad quartam metam terream in medio ville erectam et tegulas sepultas in se habentem, de qua reflectitur versus plagam occidentalem et iungit quintam metam terream circa quendam puteum exi­stentem, queni quidem puteum ipse partes coram dictis testi­moniis nostris et nobis ad communem usum reliquerunt, ita tamen, quod ipsum puteum annotate partes et sui heredes sem­per communibus expensis preparare et curare tenerentur, et si iidem filii Lodomerii palam vei occulte per se vei per ioba­giones suos super facto ipsius putei brigam suscitarent ali­qualem, extunc ipsi in sua propria porcione puteum parare tenerentur; abindeque ad eandem plagam versus dictam eccle­siam sancti Michaelis archangeli transeundo annectit sextam metam terream ante portám dictorum filiorum Lodomerii existentem, in qua lapidem inclusissent, de qua adhuc versus dictam plagam occidentalem currendo pervenit ad septimam metam terream ante eandem ecclesiam erectam et ibi termi­nantur ; cuius quidem ecclesie patronatum ipse partes sub federe dicte divisionis similiter ad communem usum relinquissent; adiecerunt eciam testiinonia nostra prenotata, quod ipsi cum eisdem divisoribus hominibus terras campestres talimodo divi­sissent, quod partém ipsarum terrarum campestrium, quoad eandem totalem possessionem Eghazasnyek spectare digno­scuntur, tam in terris arabilibus silvis memoribus, quam terris ad culturam vinee aptis omnino in duobus locis videlicet a parte metarum possessionum Emewd et Iztringh per metas et terminos similiter infra declarandos distinctas, pretaxatis filiis Lodomerii et ipsorum heredibus assignassent possidendas, aliis tribus partibus earumdem terrarum campestrium preallegatis

Next

/
Thumbnails
Contents