Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

íiliis Nicolai et eorum heredibus similiter perenualiter rema­nentibus; mete autem, quibus eedem terre campestres ab in­vicem distinguntur, secundum quod similiter dicti bomines nostri nobis asseruerunt, hoc ordine protenduntur: prima enim meta incipit a plaga meridionali iuxta metas dicte possessionis Eineud, ubi est una meta terrea iuxta quandam stratam pu­blicam erecta, et in eadem strata seu via ad plagam septemtrio­nalem et versus ipsam villám Eghazasnyek eundo iungit aliam metam terream iuxta eandem viam a parte orientali erectam, de qua in eadem via transeundo iungit terciam metam terream iuxta quoddam fossatum vulgo Hozyuaruk vocatum a parte eiusdem ville Kyek existentem, et abinde in eadem via cur­rendo iungit quartam metam terream dictis íiliis Lodomerii separantem iuxta eandem viam habitam, abindeque adhuc in eadem via versus dictam villám eundo pervenit similiter ad unam metam terream iuxta quoddam magnum fossatum exi­stentem, de qua reflectitur ad plagam occidentalem et annectit unam arborem nucis, sub qua est una meta terrea, de qua ad eandem plagam pergendo intrat ad quandam vallem Iztringwlg vocatam ad meatum cuiusdam aque et ibi terminantur; a qua quidem ultima meta rursus ad prefatam metam que iuxta dictum magnum fossatum ut premissum est erecta, et ab eisdem metis usque ad dictam villám Eghazasnyek ac metas ipsius Bene­dicti a plaga orientali ut dicitur adiacentis, terras quo­cunque nomine vocitatas pro pascuis porcorum et pecudum ipsorum et iobagionum suorum pari consensu et voluntate unanimi in perpetuum relinquissent. In cuius rei testimonium . . presentes contulimus sigilli nostri autentici munimine robo­ratas, presentibus tamen Nicolao preposito, Martino cantore, Johanne custode dominis, Dominico de Wyuar, Petro de Zem­lyn, Dávid de Zabouch, Johanne de Patha, Petro de Heues, Johanne de Borsad, Dominico de Bursua et alio Dominico de Tharcha archidiaconis . . Dátum feria tercia proxima ante festum sancti Georgii martiris, anno domini M° CCC° XXX 0 nono, regnante Karolo . . rege . . Chanadino archiepiscopo Strigoniensi, Cholocensi sede vacante et . . N(icolao) . . epi­scopo Agriensi existentibus.

Next

/
Thumbnails
Contents