Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

ad federa concordie admittentes, inducias usque tercium diem pro pace reformanda eisdem partibus duxissemus indulgeudas; demum ipso tercio die occurrente, predicto magistro Paulo de Ygal ab una, et prefato magistro Laurencio dicto Totli pre­dictum Paulum filium Petri pro se personaliter et pro eodem Johanne fratre suo . . adlierentem statuente parte ab altéra coram nobis constitutis, per eundem Paulum filium Petri suo et dictorum fratrum suorum nomine propositum exstitit . . quod ipse et predicti Johannes ac Berend fratres sui rectam dimidietatem totális possessionarie porcionis eorum in dicta possessione Chychol habite, ipsos hereditario yel quovis alio titulo contingentis, quam mediantibns predictis literis regali­bus eidem magistro Paulo de Ygal pro viginti quinque marcis ponderis budensis plene ab eodem tunc receptis primitus pi­gnori obligasse et in eadem summa pecunie redimere non curasse ut premisimus reperti sunt, tum pro ipsa summa et principali pecunia viginti quinque marcarum compoti budensis tum eciam pro eo quia idem magister Paulus de Ygal suo per­sonaliter et magistrorum Jacobi Nicolai et Stephani fratrum suorum uterinorum Bud filii Buch et Anthonii filii Buge . . vice et nomine, pretactam penam facti potenciális quam idem Paulus filius Petri contra ipsum magistrum Paulum de Ygal premisso modo incurrerat, et omnia iudicialia gravamina in quibus iidem Paulus Johannes et Berend filii Petri contra eundem magistrum Paulum de Ygal fratres et proximos suos preuominatos coram nobis usque nunc convicti fore dignoscun­tur, salva nec porcione de eis remanente, sibi et Johanni ac Berend fratribus suis coram nobis relaxasset, prenominato magistro Paulo de Ygal et per eum suis heredibus , . cum omnibus suis . . pertinenciis ad ipsam dimidietatem possessio­nariam spectantibus dedissent tradidissent . . perpetuo . . pos­sidendam . . Et quia idem Berend filius Petri premisse posses­sionarie perpetuacioni nec personaliter nec per suum legitimum procuratorem interesse valuit, ideo idem Paulus filius Petri fráter suus pro se personaliter et pro eodem Johanne fratre suo . . astando, se et dictum Johannem fratrem suum taliter coram nobis obligavit, quod si idem Berend vei sui heredes ipsum magistrum Paulum de Ygal et suam aliquam posterita-

Next

/
Thumbnails
Contents