Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)
dicto magistro Dionisio et fratribus suis a parte Mokofalwa existens fuisset assignata; item pars possessionis Kisfolwd vocate a parte a que adiacens domino arcbiepiscopo et filiis fratrum suoriun fuisset devoluta, alia vero pars a parte campi existens ipsi magistro Dionisio et fratribus suis fuisset successa. ita tamen, quod de eadem porcione pro communitate piateam committere assignassent; item retulerunt eciam, quod possessionem Beltkembes vocatam iuxta aquam Morisii adiacentem communi consensu et pari voto ob remedium animarum eorum parentumque suoriun ob salutem ecclesie in bonorem sancti regis Ladislai site seu constitute comisissent eo modo, quod in eadem beremitam sacerdotali officio fungentem servarent cui dicta possessio ministraretur; item dixerunt eciam. quod possessio Scentleurencb vocata cum omnibus usibus utilitatibus et silvis que vulgo ereztven vocantur ad eandem pertinentibus pro curia sessionali dicto domino arcbiepiscopo et filiis fratrum suorum fuisset successa, ita tamen, quod pro uno iobagione locus unius curie a domo Pauli incipiens circa portum Morisii ipsi Dionisio et fratribus suis fuisset assignata; item pars possessionis Scent-Mikloustembeseu vocate a parte aque existens domino arcbiepiscopo et filiis fratrum suorum fuisset devoluta, reliqua vero pars equalis a parte campi existens ipsis Dionisio et fratribus suis fuisset devoluta; retulerunt eciam quod possessio Scentb-Miklous vocata iuxta partes aque Tycie existens in duas partes cquales fuisset divisa, quarum una ex parte piscine existens dicto domino arcbiepiscopo et filiis fratrum suorum, residua vero pars a parte campi existens magistro Dionisio et fratribus suis fuisset translata, dictam autem piscinam communiter uti et percipi commisissent; item pars possessionis ítasaari vocate a parte piscine existens domino arcbiepiscopo et filiis fratrum suorum est assignata, reliqua vero pars a parte campi existens Dionisio et fratribus suis fuisset successa; item possessio Hodygbaz vocata domino arcbiepiscopo et filiis fratrum suorum devenisset, contra quam possessio Podwe vocata Dionisio et fratribus suis fuisset successa ; item pars possessionis Okoka vocate a parte campi existens domino arcbiepiscopo et filiis fratrum suorum, reliqua vero pars a parte aque adiacens Dionisio et fratribus suis f'uis-