Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)
set devolula; item dixerunt eciam quod possessio Temerken vocata iuxta aquam Tkycie adiacens dicto domino archiepiscopo et tiliis fratrum suorum fuisset successa, contra quam possessionem predicto magistro Dionisio et suis fratribus possessio Feyreghaz vocata fuisset translata; item possessio Olzanath vocata domino arckiepiscopo et filiis fratrum suorum fuisset assignata, ex opposito magistro Dionisio et suis fratribus possessio Felzanath vocata fuisset devoluta; piscinas vero ad dictas possessiones Felzanatb et Olzanatb pertinentes communiter possidere pari eonsensu commisissent; item pars possessionis Monusturuskanysa vocate a parte ])lage septemtrionali adiacens domino archiepiscopo et filiis fratrum suorum fuisset devoluta, reliqua vero pars a parte meridionali existens magistro Dionisio et fratribus suis fuisset successa, ita tamen, quod si quis ex partibus iuxta latus magne vie vei alias aliubi villám vei populos seu iobagiones collocaret, pars reliqua ex opposito liberum arbitrium habere similiter villám seu populos collocandi et congregandi haberet facultatem; ipsum autem monasteriuni et ius patronatus eiusdem communiter perfrui assignassent; retulerunt eciam quod possessionem Werusdob vocatam comniuni eonsensu ad pascendum equaeiarum utrarumque parcium cum populis seu iobagionibus in ea congregatis et congregandis commisissent possidendas (így), item pars possessionis Wruzlanus vocate a parte orientali existens iuxta transitum vie in longitudine quousque populi seu iobagiones iuxta eandem collocare valebunt domino arcliiepiscopo et filiis fratrum suorum fuisset devoluta, reliqua vero pars a parte occidentali adiacens iuxta eandem viam similiter quousque populi collocare valebunt ipsi magistro Dionisio et suis fratribus devoluta extitisset; item pars possessionis Rabee vocate a parte Orozlanus existens domino arcliiepiscopo et filiis fratrum suorum, reliqua vero pars magistro Dionisio et fratribus suis devoluta extitisset, molendinum autem in eodem existens communiter possidere commisissent; item pessessio Ladaan vocata domino archiepiscopo et filiis fratrum suorum fuisset assignata, ex opposito autem possessio Dedenzege vocata magistro Dionisio et fratribus suis devoluta extitisset; item possessio Palata vocata domino archiepiscopo et filiis fratrum