Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

Johannes custos Albensis ecclesie capellanus noster speciális quod quedam possessio Gyog in comitatu Simigiensi existens que pleno iure et dominio ah Egidio de Bakocha per modum concambii unacum quibusdam porcionibus in possessionibus Lulya Lyaba et Gyunkud existentibus ad ipsum et fratres suos esset devoluta, reambulacione et metarum ereccione indi­geret, super quo . . mandamus, quatenus vestrum detis komi­nem pro testimonio . . coram quo Weytyh de Jeneu vei eo absente Benethe fráter eiusdem homo noster dictam posses­sionem Gryog unacum porcionibus ad eandem possessionem pertinentibus in dictis possessionibus Lulya Lyaba et Gyun­kud habitis convocatis commetaneis et vicinis eiusdem univer­sis reambulet per veteres metas et antiquas novas iuxta vete­res ubi necesse fi eret erigendo, reambulatamque statuat iuxta continenciam concambii predicti sine preiudicio iuris alieni ipso magistro Johanni prenotato videlicet custodi ecclesie Albensis ac fratribus suis cum universis utilitatibus . . atque servis possidendam si 11011 fuerit contradictum, contradictores vero si qui fuerint ad nostram citet presenciam ad terminum competentem, et post hec . . tocius . . facti seriem . . nobis . . rescribatis. Dátum in Wyssegrad, feria sexta proxima post festum Laurencii martiris, anno domini M° CGC° XXXmo quarto. Nos itaque serenitatis vestre mandato . . obtemperare cupientes . . unacum Weytyh de Jeneu liomine vestro . . magi­strum Mark cantorem ecclesie nostre . . duximus pro testimo­nio destinandum, qui tandem ad nos reversi . . retulerunt, (juod ipsi feria quinta proxima post festum beati regis Ste­])liani accedendo ad faciem possessionis Gyog vocate et posses­sionariarum porcionum in possessionibus Lyaba Lulya et Gyunkud in comitatu Simigiensi existencium cum omnimoda utilitatum integritate et dominii proprietate ab Egidio de Ba­kocha dicto domino custodi et suis fratribus per modum per­mutacionis et concambii devolutarum, ac iuxta approbatam regni vestri consvetudinem diversos commetaneos et vicinos earumdem convocando . . per veras et veteres metas reambu­lando easdem predicto magistro Johanni custodi, Martino et Paulo filiis condam comitis Kemeni ac Johanni íilio Andree fratribus suis nullo penitus contradicente . . sine preiudicio

Next

/
Thumbnails
Contents