Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)
iuris alieni statuissent et assignassent cum omnibus earum utilitatibus . . ac servis quorum nomina inferius describuntur, perpetuo possidendas . . nomina autem servorum eorundem sunt liec prout sciscitari potuissent: Petrus Andreas et Emericus filii Turma, Myke filius Egidii, Johaünes filius Clicbe et Finta filius Sceme in possessione Gyog commorantes, item in villa Lulya Johannes filius Pauli et Gebe filius Batb residentes. Dátum in festő beati Egidii confessoris. anno superius expresso. Nos siquidem tam ex prescripto tenore literarum dicti capituli ecclesie Vesprimiensis quam conspectis et perlectis tenoribus literarum prenotati capituli ecclesie Albensis et conventus cruciferorum domus hospitalis de Alba informati, eo quod prefata possessio Gyog nominata ac possessionarie porciones Lulya Lyaba et Gyunkud nominate prefato Jolianni custodi et fratribus suis nemine contradictore apparente statute fore reperiebantur . . prout veritas suffragatur, eisdem . . eo iure et titulo concambii quo ad ipsum Johannem custodem et fratres suos dicta possessio Gvog et premisse possessionarie porciones dinoscuntur devenisse, presentis scripti patricinio sine preiudicio iuris alieni possidere et habere consignantes declaramus. Tenores autem literarum dicti capituli ecclesie Albensis et conventus cruciferorum pro eo non duximus presentibus inferendas quia uniformiter et consone cum tenore literarum predicti capituli ecclesie Yesprimiensis fuerunt emanati. Dátum Bude, in octavis festi Nativitatis virginis gloriose? anno domini M° CCC° XXX™o quarto. Hátlapján a uagy királyi pecsét nyomaival ; eredetije az orsz. lvt. kincst. oszt. Monial. V. Bud. 27. 3. dipl."lvt. 2847. Közli : Kovács N.