Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. II. (1322–1332) (Budapest, 1881.)
comitis Pauli et filii sui alia vero medietas a septemtrione filiis Johannis cessisset in porcionem, item omnia feneta in terris Kysfolud et Bodyla existencia ad duas partes divisissent quarum medietas uni alia medietas alteri cessisset in porcionem, hoc non pretermisso quod omnes insulas ad istas quatuor villás Kysfolud, Pauli, Razlo et Bodyla pertinentes communiter ipsi possidebunt et utilitates earum percipient equaliter inter ipsos et quod in hanc divisionem super predictis possessionibus factam partes predicte coram nobis astando inviolabiliter assumserunt observare. Dátum die dominico proximo post festum beati Barnabe apostoli, anno domini M° CCC° XXX 0. Hátlapján pecsét nyomaival ; eredetije az orsz. Itár kincst. oszt. N. R. A. 572. 31. dipl. lt. 2617. Közli: Yincze Gábor. 424. 1330. Visegrád, jun. 24, I. Károly király a nyitrai káptalant kiküldi, hogy Lövö Dénes fiát Dezsőt a Nesicze birtokból kiszakított Pohoban nevü birtokrészbe iktassa be. Karolus . . rex . . capitulo ecclesie Nitriensis . . noveritis quod accedens ad nostre maiestatis presenciam Desew filius Dionisii dicti Leueu fidelis aule nostre iuvenis quandam terram seu terre particulam de possessione sua Nesice vocata dispertitam olim et alienatam nuncque ad placitum possessoris Pohoban vocatam in comitatu Nitriensi prope fluvium Radusna adiacentem dicens ipsam fore hominis sine lierede decedentis et ex eo iure nostre collacioni pertinentem pro suis serviciis a nobis sibi dari postulavit, verum quia de qualitate et quantitate ipsius terre et utrum nostre collacioni pertineat nec ne, nobis non constat veritas, fidelitati vestre damus in mandatis quatenus cum Barnaba de Zyly vei Janka de Gyos alteró absente homine nostro vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum coram quo idem accedat super faciem terre prenotate et convocatis commetaneis reambulet eandem per metas antiquas ac reambulatam statuat predicto Deseu