Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. II. (1322–1332) (Budapest, 1881.)
318. 1328. máj. 11. A vasvári káptalan Baranyai Imre kérésére Kutus birtokról szóló és Miklós alországbíróhoz intézett év nélkül való jelentését átírja. Nos capitulum ecclesie sancti Micbaelis archangeli de Castroferreo damus pro memória, quod magister Emericus filius Rennoldi de Barana sponsus vero magistri Guke de Kutus ad nos personaliter accedendo exhibuit nobis litteras nostras clausas sub antiquo sigillo nostro confectas petens nos . . ut easdem litteras . . rescribi faceremus et.. novo nostro sigillo dignaremur consignare, quarum . . tenor talis est: Yiro discreto Nicolao viceiudici aule regie capitulum ecclesie sancti Michaelis de Castroferreo . . iuxta tenorem litterarum vestrarum . . Jacobum sacerdotem de Telekus bominem nostrum fidelem cum Sixto bomine domini regis transmisimus reambulare terram Jowanii et Briccii Kutus vocatam a Kaluz filio Kaluz et inspicere eius quantitatem, qui demum ad nos rediens retulit nobis ipsam terram esse duodecim aratrorum sed dictus Kaluz confessus est eosdem Iwanum et Briccium ibi terram non babere, tamen Pouca arcbidiaconus, Andornicus filius Fabiani, Benedictus filius Posa et alie generaciones eorumdem Bricci Iwani et Kaluz predictorum dixerunt ibi terram habere Iwanum et Briccium supradictos. Dátum tercia feria proxima post octavas Nativitatis beate virginis. Nos enim . . easdem litteras de verbo ad verbum rescribendo iuxta regie maiestatis preceptum ac mandatum novo sigillo nostro fecimus consignari. Dátum in vigilia Ascensionis Domini, anno eiusdem M° CCC° XX 0 octavo. Zárlatán kerek pecsét nyomaival; eredetije az orsz. lt. kincst. oszt. N. R. A. 1711. 2. dipl. lt. 2479. Közli : Nagy Gyula.