Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. II. (1322–1332) (Budapest, 1881.)
314. 1328. Aviynone, mart. 1. XXII. János pápa a garam-szentben édeki convent elidegenített, birtokait a fehérvári prépost által visszaadatja. Johannes episcopus servus servorum dei . . preposito ecclesie de Álba ítegali Vesprimiensis diocesis . . ad audienciám nostram pervenit quod tam dilecti filii abbas et conventus monasterii de sancto Benedicto de Gron ordinis eiusdem sancti Strigoniensis diocesis quam predecessores eorum decimas, terras, domos, possessiones, castra, grangias, prata, nemora, piscarias, molendina, iura, iurisdicciones et quedam alia bona ipsius monasterii datis super hoc litteris confectis exinde publicis instrumentis, interpositis iuramentis, factis renunciacionibus et penis adiectis in gravem ipsius monasterii lesionem nonnullis clericis et laicis aliquibus eorum ad vitám quibusdam vero ad non modicum tempus et aliis perpetuo ad firmám vei sub censu annuo concesserunt quorum aliqui dicuntur super biis confirmacionis litteras in forma communi a sede apostolica irnpetrasse; quia vero nostri interest super hoc de oportuno remedio providere discrecioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus ea que de bonis ipsius monasterii per concessiones huiusmodi alienata inveneris illicite vei distracta non obstantibus litteris instrumentis iuramentis renunciacionibus penis et confirmacionibus supradictis ad ius et proprietatem eiusdem monasterii legitime revocare procures, contradictores per censuram ecclesiasticam appellacione postposita compescentur. Testes autem qui fuerint nominati si se gracia odio vei timore subtraxerint censura simili appellacione cessante compellas veritatis testimonium perhibere. Dátum Avinione, kalendis Marcii, pontificatus nostri anno duodecimo. Az ólompecsét kenderkóczon függ ; eredetije az orsz. ltár. kincst. oszt. Eccl. 25. 49. dipl. lt. 2409. Megvan u. o. a nyitrai káptalannak 1328. máj. 12-én kelt átiratában is, Eccl. 24. 11. dipl. lt, 2490. Az oklevél rövid kivonatát 1. Fehér i. m. VIII. 3. 308. 1. Közli: Nagy Gyula.