Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. II. (1322–1332) (Budapest, 1881.)
strumenta; unde quia iusticia et communis ordo iuris requirebat unacum eisdem quatuor iudicibus et aliis nobilibus nobiscum in iudicio assidentibus iudicándo commisimus quod iidem filii Jacobi predictas litteras et eorum instrumenta que liabent feria sexta ante festum beati Bartliolomei apostoli contra ipsos udvornicos ele Torch coram nobis et ipsis quatuor iudicibus nobilium debeant exhibere, quo termino adveniente iidem filii Jacobi presentarunt quasdam litteras patentes capituli Posoniensis tenorem litterarum eiusdem capituli continentes quibus litteris visis et perlectis quia iidem udvornici de Torch in ipsis litteris dicti capituli non contentabantur sed originales litteras earumdem litterarum petebant exliiberi decrevimus et iudicándo commisimus quod iidem filii Jacobi in octavis dicti termini scilicet feria sexta post festum beati Bartliolomei apostoli originales litteras dictarum litterarum coram nobis debeant presentare ; quo die et termino similiter adveniente licet iidem filii Jacobi comparuissent tamen ipsas litteras originales sicut assumserant noluerunt nec curaverunt exbibere ; unde quia iidem filii Pamlini in causa premissa sic contumaces extiterunt et ipsas litteras exbibere assumtas noluerunt nec curaverunt presentare quia eciam nobis videbatur quod dictus Pamlinus terram ipsorum udvornicorum nullo modo sibi potuisset appropriare unacum comitibus Andrea dicto Ohuna, Petro de Gurgeteg, Pomsa et Benedicto filio Hegun iudicibus nobilium de dicto comitatu et aliis nobilibus nobiscum in iudicio assidentibus decrevimus eosdem filios Jacobi contra ipsos udvornicos in causa premissa legitime remansisse. Dátum Posonii, dominica die proxima ante festum beati Egidii abbatis, anno domini M° CCC° XX 0 septimo. A pozsonyi káptalannak »Diouisius ele Torcli de numero udvornicorum® kérésére 1327. november 10-én kiadott átiratából, melynek ere. detije megvan az orsz. ltár kincst. oszt. N. R. A. 378. 14. dipl. lt. 2452. Közli: Yincze Gábor.