Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. II. (1322–1332) (Budapest, 1881.)
stravit, in quarum tenoribus reperimus expresse contineri, quod cum predicti Michael filius Micliaelis de genere Zah et Nicolaus filius Petri de Bolugh super faciem possessionum Gyungus, Bene et Sadan in predictis octavis Pasce domini conYOcatis commetaneis et vicinis ipsarum possessionum accessissent easdemque secundum qualitatem et quantitatem porcionum prenominati Ladislai more consveto estimare voluissent, Sámuel filius Johannis fráter predicti Ladislai dixisset, quod ipse possessiones inter ipsum et prenominatum Ladislaum fratrem suum divise extitissent, in qua due partes omnium possessionum ipsormn mediantibus evidentibus priviligiis in suam cessissent porcionem tercia autem in ius dicti Ladislai fuisset devoluta, in eadem eciam possessione Gyungus Johannes filius Pauli et Ladislaus filius Johannis fily Murhardy se hab ere porcionem retulissent, ex eoque iidem homines domini nostri regis sub testimonio vestro porcion es ipsius Ladislai estimare nequivissent; verum quia approbatissima regni consvetudo possessiones condempnatorum legitimeque sentenciatorum commetaneis vicinis fratribus proximis et propinquis ipsius sentenciati redempcioni exponere consvevit, licet quamplures iidem vicini et proximi ad hoc vocati extitissent, amiciciam igitur vestre discrecionis presentibus requirimus diligenter, quatenus receptis presentibus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Nicolaus filius Petri, Michael filius Michaelis vei Petrus de Chereukuzy liomines domini nostri regis universas possessionarias porciones ipsum Ladislaum quoquomodo ubilibet contingentes in duabus partibus magistro "Wz homini nostro vice nostre persone, in tercia verő ipsi Douse palatino statuat possidendas easdemque contradiccione qualibet non obstante iuxta sui valoris condignam equivalenciam circumspectis suis utilitatibus estiment, universos commetaneos proximos et propinquos dicti Ladislai ad ipsas redimendas ad quindenas dicte estimacionis evocando, alioquin eedem perpetuabuntur iuris ordine observato .. Dátum in Themuswar, secundo die festis (így) Ascensionis domini, anno eiusdem M° CCC° XXmo secundo. Zárlatán pecsét töredékeivel, eredetije az orsz. kincst. oszt. N.R. A. 694. 6. dipl. ltár. 2106. — Ugyanott megvan az egri káptalan jelentése