Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. II. (1322–1332) (Budapest, 1881.)

135. 1324. jul. 22.1. Károly király a Dénes fia János oroszi birtokán felállítandó hídon az utasok által fizetendő vám mennyiségét meghatározza. Karolus . . rex . . universorum noticie . . volumus per­venire, quod cum magister Johannes filius Dionisii petivisset a nostra maiestate ut super . . fiuvium (Thopolnuk) pontem facere . . perpetuoque super ipso ponté tributum exigere sibi et suis heredibus pro fidelibus suis serviciis conceclere dignare­mur, nos autem dictum tributum ex certa sciencia eidem dare et conferre seu concedere cupientes fidelibus nostris capitulo Agriensi, ut Egidius filius Mykws vei Johannes filius eius altero absente homo noster sub ipsorum testimonio sciret videret et inquireret si super dicto fluvio in possessione ipsius Johannis antedicta propter gravem transitum pons fieri opor­teat nec ne, veritatem, nobisque rescriberent, litteris nostris dedissemus in mandatis, tandem idem capitulum nobis re­scripserunt in bee verba: (következik az egri káptalannak 1324. jul. l-jén kelt jelentése s abban I. Károly király­nak 1324. május 17-diki megkeresése; 1. fönnebb, 122. sz. a.) Nos itaque per huiusmodi relacionem dicti capituli Agriensis super eo, quod super dicto fluvio in prefata posses­sione ipsius magistri Johannis pons fieri pro transeuntibus sit necessarius et pro tributo oportunus, certissime informati, in aliqualem recompensacionem grandium et acceptorum ser­viciorum dicti magistri Johannis longi temporis laboribus in cunctis nostris et regni nostri negociis et expediciouibus, spe­cialiter in conflictu quem ante Kossay (így) contra Matheum filium Petri de Trichinio (így) capitalem nostrum infidelem habuimus, supreme fidelitatis studio cum sui sangvinis effu­sione nobis per eum impensorum, eidem magistro Johanni et suis heredibus de consilio prelatorum et baronum regni nostri concessimus ut in dicta sua possessione super ipso fluvio pon­tem pro transeuntibus aptum servare et tributum perpetuo exigere tali modo, ut de quolibet curru salibus onerato duo sa­les, item de qualibet tunella vini trés denarii ? item de singulis

Next

/
Thumbnails
Contents