Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)
quidem Nicolaus nec uenit nec misit responsalem clictus Micbael coram nobis legitime espectatus (így), Dátum in Kalló in die prenotata Anno domini M° COC° X° nono. Zárlatán pecsétnyommal; eredetije'a N. Múzeumban, a Kállai cs, Itbau. Közli: Csontosi tT, 473. 1319. Temesvár, jun. 24. 1. Károly király jóváhagyja és megerősíti Domhó Valkó vármegyei birtoknak Dombai Egyed által a Filé jia Miklós számára történt adományozását. Nos Karolus dei gracia R,ex Hungarie Significamus tenore presencium, quibus expedit vniuersis, Quod Egidius filius Nicolai de Dumbo ad nostram accedens personaliter presenciam, a nobis cum iustancia postulauit, vt quia heredum esset solacio destitutus, de porcione possessionis sue bereditarie, Dumbo uocate, in Comitatu Wlko existenti que demum secundum consuetudinem regni approbatam, post mortem eiusdem, collacioni et donacioni Regie maiestatis de iure pertinebat, magistro Nicolao filio Pliile fideli nostro tamquam proximo benefactori suo, in vita sua et in ultima uoluntate, liberam relinquendi, donandi et legandi, de speciali gracia concederemus facultatem. Nos igitur calamitati et inopie prefati Egidij compacientes fideliaque seruicia prefati Nicolai considerantes, supplicacionibus prefati Egidij, regio fauore inclinati, duximus ex speciali gracia concedendum, ut predictam porcionem possessionis sue de Dumbo, predicto magistro Nicolao sine preiudicio iuris (így); cuilibet valeat donare et legare, quiquidem Egidius in nostri personaliter astans presencia dictam porcionem possessionis sue de Dumbo, predicto magistro Nicolao Pliile similiter personaliter astanti, de nostra permissione et beniuolencia, dedit donauit et legauit, cum omnibus utilitatibus et pertinencijs, iure perpetuo possidendam, Tali condicione, mediante quod clictus Nicolaus ipsum Egidium, usque uitam suam, in dicta possessione Dumbo, pacifice conseruabit, ac dimidietatem omnium prouentuum eiusdem possessionis Dumbo, tam consuetorum quam pro tem-