Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)

lium seruiciorum meritis, eiusdem magistri Deseu, que nobis cum constancia sumpme fidelitatis affectuose, in diuersis Regni nostri negocijs se fortune casibus exponendo, exbibuit et impendit, ac vniuersam substanciam suam post terga relin­quens, nostre maiestati studuit adherere, propter quod vni­uerse possessiones ipsius, per nostros infideles, bostili incursu sunt depopulate, et rebus omnibus prorsus destitute, fratres­que eius et proximi, sine delectu sexus, grauibus persecucio­nibus et innumeris Iniurij s sunt attriti, in aliqualem recom­pensacionem suorum meritorum, volentes suis votis et deside­rijs Regio occurrere cum fauore, predictam possessionem Bucbsag, vbi vinidatores nostri residere dicuutur eo Jure quo nostre collacioni pertinere dinoscitur, sub eisdem metis et terminis, quibus ab antiquo extitit limitata, omnibus cum suis vtilitatibus et pertinencys vniuersis, ipsi magistro deseu, et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus, dedimus donauimus et contulimus, perpetuo paciíice et quiete possidendam tenendam et habendam sine preiudicio Juris alieni. In cuius rei memóriám, perpetuamque firmitatem pre­sentes concessimus litteras duplicis Sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus discreti viri magistri Jobannis Albensis Ecclesie prepositi aule nostre Vicecaucellary et Ar­cbidiaconi de Kukulleu dilecti et fidelis nostri. Anno domini M° CCC° decimo octauo, YII°. Idus Marcy. Regni autem nostri Anno similiter decimo octauo. I. Károly királynak 1323-ki átiratából; ennek eredetije az orsz. Jtár. kincst. oszt. N. R, 939. 1. Közli: Kovács N, 413. 1318. Temesvár, mart. 21.1. Károly király az Omode fiainak Zemplén vármegyei Géres, Kis-Semjén, Káról és Bicse nevií birtokait Pánki Jakab fiainak adományozza. Nos Karolus dei gracia Rex Hungarie memorie com­mendantes significamus tenore presencium quibus expedit vniuersis Quod cum Jobannes Ladizlaus et Oinodeus fily quondam Omodei palatini a uia fidelitatis nobis et Sacre

Next

/
Thumbnails
Contents