Lukcsics Pál: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XII. (Budapest, 1931.)

217. 1461. Bács, nov. 5. István kalocsai érsek ángyának, Várdai Miklós özvegyének, Katalin asszonynak férje el­hunyta felett részvétét fejezi ki. Személyesen az országos ügyek miatt nem mehet hozzá, de gondoskodik Budán az özvegy idősb, mennyasszony lányának kelengyéjéről, stb. Generosa domina nobis earissima. Quaravis scripsera­miis et intimaveramus vobis, quod hys diebus proximis ad visitandum vos ad Warada veniremus, tamen existens nobis iniuria eundi ad vos, supervenerunt nobis litere sere­nissimi domini regis, que nos coegerunt propter futuram congregacionem et brevem terminum illius redire et pro­rogare iter nostrum ad ulteriorem terminum. quare non velitis nobis imputare, quia certe non est in postestate nostra. quod aliud faeere potuissemus. Verumtamen nolu­mus aliquomodo. quod propter absenciam nostram facta vestra, vei filiorum vestrorum negligantur. faciemus omnia in absencia, sic-uti in presencia faeere debeamus. dum­modo habeamus informacionem necessitatuin vestrarum. Hoc unum super alia a vobis impetrare volumus, quod lacrimas illas et mesticiam cordis vestri removeatis, quia omnes ille vane sunt, et non aliud, quam Deum provo­c-atis contra vos; quis enim umquam tam potens et tam sapiens fuerit. [qui] divine voluntati resistere potuisset, certe nullus. Dudum prescivistis fratrem nostrum caris­simum, maritum vestrum felicis memorie, eciam ante­quam eidem maritata fuissetis, moriturum, et nos omnes, cum Deus voluerit, eum sequemur, quia nichil nobis morte cercius est. Cur ergo vos tantas lacrimas inutiles funditis et personam vestram consumpmitis pro re prius vobis nota et iam impossibili ad recuperandum. Restat non aliud. nisi cum humilitate et devocione verba beatissimi Job pro­feratis: Si bona suscepimus de manu Domini etc.. ultérius: Dominus dedit et Dominus abstulit, sicut Domino piacúit, ita factum est, sit nomen Domini benedictum. Ceterum egregius Nicolaus Hagmas de Berekzo sine omni dilacione

Next

/
Thumbnails
Contents