Kammerer Ernő–Döry Ferencz: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XI. (Budapest, 1915.)
ortum quoque et piscinam quondam magistri Michaelis prepositi in perpetuum annectendos, uniendosque ex deliberacione nostra ac nostrorum esse censuimus per presentes, cum illa piscina et ortus in terra nostra episcopali certissime existant, et predecessor noster prefato Michaeli preposito usque ad tempus vite sue, vei quoad beneficium in ecclesia Waciensi teneret, precario concesserat, de quibus adhuc viva extant testimonia et talia, ut nullus vere possit huic tani pie donacioni nostre contradicere, vei ire. Quocirca vobis castellanis et provisoribus curie nostris nunc et in futurum constitutis vei constituendis harum serie firmiter precipiendo committimus et mandamus, ut prefatum egregium et venerabilem virum Mathiam de Warada, fratrem nostrum dilectum in possessionibus universis predicti altaris tutari eciam nobis absentibus, tociens quociens requisiti fueritis, debeatis et teneamini contra quoscumque impetitores. Secus non facturi, presentibus perlectis exhibenti restitutis. Dátum Bude, in domo solite nostre residencie, feria secunda proxima post dominicam Invocavit, anno Domini millesimo quadringentesimo octuagesimo quarto. Papíron, alján fedett gyűrűs pecséttel. 3. 1447. Közli: Illéssy J. V. ö. a 207. számmal. • t'eb- 23. 210. 1484. Chernél, már ez. 8. Tolnamegye alispánjai és szolgabirái a Fejér Miklósnénak Várdai Miklós és Aladár ellen folytatott ügyeit döntés végett a királyhoz felterjesztik. Serenissimo principi domino Mathie, Dei gracia Hungarie Bohemie etc. regi, domino eorum naturali graciosissimo atque metuendo Johannes Magnus de Syr et Blasius Feldesy vicecomites, necnon Bartholonieus de Thezla, Emericus Abran, Paulus de Belez et Clemens de Unar iudices nobilium comitatus Tholnensis promtitudinem famulatus perpetua cum fidelitate. Vestra noverit serenitas, quod nobis feria secunda proxima post festum Catedre beati Petri apostoli proxime preteritum unacum universitate nobilium dicti comitatus pro faciendo moderativo iudicio causantibus in sede nostra iudiciaria sedentibus, tunc familiaris