Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)
vult. Quare si voluerit, omnino recipiatis ab eo, et interim de pecuniis illis, quas archidiaconus habét, potestis eidem aliquam summám dare, tandem vero rescribatis nobis de tota summa, quantam habere debet, et nos vos informabimus. Ceterum scripsimus eciam in aliis litteris nostris vobis, quod serenissimus dominus noster rex de porcionibus possessionariis condam Ladislai fratris nostri, secundum connumeracionem factam, censum unius floreni exigere vult, nec aliquomodo remittere voluit. Vos autem bene scitis, quod nos illas iam exigi fecimus, et non esset bonum, quod propterea iobagiones sui aut nostri dampnificarentur, sed prout per alias litteras nostras scripsimus, secundum priorem connumeracionem de pecuniis iam exactis, quas archidiaconus habét, pro iobagionibus fratris nostri Ladislai dicatoribus plenarie solvere faciatis. Item postquam solveritis, quod de pecuniis illis remanebit, aut qualiter illas exposuerit, nobis introitum et exituin tocius summe rescribatis. Commisimus eciam Ladislao de Strythe, ut censum sancti Martini ele possessionibus nostris Ayak, Patroh et aliis provenientem ad manus archidiaconi reponat demptis sexaginta florenis, quas officialibus dedimus. Item videtur nobis, quod donec homines domini nostri regis in illo comitatu erunt, Ladislaus de Strithe et alii familiares vestri una vobiscum stare debeant propter honorem domus vestre, et bonum érit, quod Ladislao de Strithe cum aliquibus victualibus subveniatis pro mensa sua, si stabit in Warada, et eciam videretur nobis, quod castellum (non) staret vacuum, sed aliqui familiares starent interius. Item seripseramus vobis ut privilegia vestra super possessione Gardon nobis mitteretis, et non plura miseratis, quam statutorias in pargameno sub pendenti sigillo, habetis eciam donacionem et absque illa nichil facere possumus, dirigatis ergo eciam donacionem pariter cum statutoriis, et de omnibus premissis per latorem presencium nobis relacionem faciatis. Dátum in villa nostra Zenthisthwan, feria secunda proxima post festum beati Pauli primi heremite, anno domini etc. sexagesimo Vl-to. Stephanus archiepiscopus Colocensis, summus et secretarius cancellarius regie maiestatis. ZICHY-CSALÁT1 OKMÁNYTÁRA. X. K. 23