Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)
jan. köz. ápr. 27. máj. 15. Kivül: Generose domine Katherine relicte condam Nicolai de Warada glossi nostre carissime. Egérrágott papiron, zárlatán pecsét nyomaival. 3. 1340. Közli: Magyar Zs. 251. 14(ifi. Buda, márcz. 9. Pálóczi László országbíró előtt Zichy Benedek és Majos Mihály Báró vára miatt folyó ügyük tárgyalásának rendjét megállapítják. Nos com.es Ladislaus de Palocz iudex curie serenissimi principis domini Mathie Dei gracia regis Hungarie, Dalmacie,' Croacie etc. memorie commendamus, quod Emericus íilius Benedicti de Zych personaliter in sua, ac pro ipso Benedicto patre suo cum procuratoriis litteris conventus ecclesie Simigiensis ah una, parte vero ab alia egregius Michael Mayos de Daro similiter personaliter coram nobis constituti, sunt confessi in hunc modum: quomodo ipsi universas et quaslibet causas ipsorum, quas in presentibus octavis festi Epiphaniarum, liic in curia regia, coram quibuscunque iudicibus movere habuissent, de parcium voluntate ad quintum decimum diem octavarum festi beati Georgii martiris nunc venturum duxissent prorogandas, ymo piorogarunt coram nobis eo modo, ut quitquid quatuor prolii et nobiles viri per ipsas partes equaliter eligendi die dominico proximo ]>ost festum beati Georgii martiris similiter nunc affuturi in villa Kethye coram testimonio dicti conventus ecclesie Simigiensis, quod per ipsum conventum ad id transmitti petimus, auditis parcium proposicionibus, visisque et examinatis earundem iuribus et litteralibus instrumentis, et signanter factum castri Daro predicti et suarum pertinenciarum tangentibus facerent, disponerent, ordinarent, et arbitrarentur, id ambe partes pro rato habere deberent et ténerentur. Ubi vero eedem partes iuxta ordinativam disposicionem dictorum quatuor proborum et nobilium virorum concordare non possent, extunc prefatus Michael, in prescripto quintodecimo die diei octavarum dicti festi beati Georgii martiris coram iudiee suo ordinario comparere cum omnibus iuribus suis, factum prescripti castri Daro et suarum pertinenciarum tangentibus et concernentibus debeat et