Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. IX. (Budapest, 1899.)

libet habitas et existentes propter assertam notam infidelitatis eorumdem, quam idem his disturbiorum temporibus contra suam maiestatem incurrisse fuissent perliibiti, vobis in perpetuum con­tulerit, tamen quia uti pro parte eorundem exhibicione certarum litterarum regalium fuimus informati, ipse dominus noster rex simulcum suis prelatis et baronibus super hac re deliberando memoratos exponentes nullum crimen notam infidelitatis respi­ciens contra suam maiestatem commisisse, sicque possessiones et iura possessionaria eorumdem per huiusmodi notam nullipiam conferre potuisse comparit maiestate; ideo nos iuxta huiusmodi deliberacionem prefati domini nostri regis nolentes memoratos exponentes dictis eorum possessionibus et iuribus possessionariis per vos absque lege destitui et privari, igitur dilectionibus vestris firmiter precipiendo committimus, quatenus agnitis presen­tibus universas possessiones et porciones ac iura possessionaria memoratorum exponencium, quas et que vos ex collacione prefati domini nostri regis tenetis et conservatis, eisdem exponentibus aut liominibus et familiaribus ipsorum per eos ad id deputandis, iuxta premissam deliberacionem ipsius domini nostri regis in hac re, ut premittitur, cum suis prelatis et baronibus factam. remit­tere et relaxare omni in hac parte difficultate posthabita debeatis, vestras et vestrorum manus de eisdem penitus excipiendo, et secus nullomodo facere presumatis, presentibus denique perlectis exhibenti restitutis. Dátum Bude, feria tertia proxima post festum nativitatis beate Marié virginis gloriose, anno domini MCCCC xl-primo. Papiron, alul gyűrű-pecséttel amely paizsban két vizszintes pólyát mutat. 213. 2481. Közli: Magyar Zs. 34. 1141. Buda, okt, 6. I. TJlászló király Töttős László érdekében Tolna vármegye lakosait Máré vára ostromától eltiltja. De commissione propria domini regis. Wladislaus Dei gracia Hungarie, Polonie, Dalmacie, Croacie etc. rex, Lithvanieque princeps supremus et heres Russie etc. 3* m

Next

/
Thumbnails
Contents