Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. IX. (Budapest, 1899.)
fidelibus nostris universis et singulis nobilibus et alterius status possessionatis hominibus Comitatus Tolnensis salutem et gráciám.Conquerente nobis egregio Ladislao Thythews de Bathmonostra intelleximus, quomodo licet ipse exnunc sub securitate et vi ac confidencia nostri salviconductus huc ad nostram maiestatem se et presenciam suam exhibiturus adveniens assecuratus nostri parte fuerit, quod interiin, donec idem apud nostram maiestatem constituitur, seu ab eadem dispositis vei non dispositis factis suis redire posset, sibi aut suis in personis sive rebus nullum impedimentum et molestia irrogaretur. Tamen veluti nunc sibi insinuatum foret, nonnulli existerent ex vobis, qui sumpto adversus eundem nocendi proposito. castrum suum Mare vocatum in quo et domina consors et proles necnon hona eiusdem ad presens existerent, obsidere et expugnare niterentur atque vellent. quod utique in contrariuin (et) violationem dicti nostri salviconductus et assecuracionis nostre cedet maiestate, unde quia ut nostis ex debito conveniens existit maiestati nostre imo et ad hoc obiigamur, ut illis seu tales, qui sub securitate nostri salviconductus ad nos venerint, tamdiu donec apud nos eosdein retinemus atque ad propria remittemus, in nullo faciamus et permittamus impediri, igitur fidelitati vestre finnissime precipiendo mandamus, quatenus mox visis presentibus, omni allegacione postposita, omnes et quoslibet tales ex vobis, qui dicto Ladislao Thythews nocere aut pretactum castrum suum expugnare vellent, ab omni nocumentorum illatione eidem fienda retrahatis et reprimatis, ipsmnque in nullo prcvia racione impedire et molestare, sed nec pretactum castrum expugnare permittatis, agentes taliter, quod permissio et fides nostra in dicto salvoconductu interposita per vos aut aliquos ex vobis nullatenus violentur, quia istud et nostro et vestro honori non modicum derogaret; secus igitur nullomodo facere presumatis, presentibus perlectis exhibenti restitutis. Dátum Bude, octavo die festi apparitionis beati Michaelis archangeli, anno domini millesimo quadringentesimo quadragesimo primo. Papiron, alul fedett pecséttel. 213. 24-76.