Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VIII. (Budapest, 1895.)

Nov. 11. Máj. 15. necnon Nicolai et Galli aliorumque fratrum suorum condivisiona­lium, Zeecli predictam in comitatu Zempliniensi existentem et habitam, nundinas liberas seu fórum annuale liberum, singulis festivitatibus beati Martini episcopi et confessoris ac beate Sophie vidue, ceterisque diebus easdem festivitates precedentibus et sequentibus, sub hiisdem libertatibus et libertatum prerogativis, quibus nundine libere seu fora annualia liberarum civitatum nostra­rum insignite sunt celebrarique consveverunt, absque tamen pre­iudicio aliarum nundinarum seu fororum annualium, annuenda graciose duximus et concedenda, imo annuimus et concedimus presencium per vigorem. Quo circa vos fideles nostros universos mercatores, institores, aliosque homines forenses et viatores pre­sentibus affidamus, certificamus et assecuramus, quatenus ad pre­tactas nundinas seu fora annualia per nos in dicta possessione Zeech, ut premittitur, perpetuo celebrari commissas, cum omnibus mercanciis rebusque et bonis vestris venalibus secure, libere et sine omni pavore seu formidine rerum et personarum vestrarum veniatis, properetis et accedatis, peractisque vestris negociacioni­bus, nundinis et foris liberis in predictis, redeatis ad propria vei ad alia, que malueritis loca, salvis vestris rebus et personis, sub nostra proteccione et tutela speciali; et hoc volumus per fora et alia loca publica, ubi necesse fuerit, palam facere et proclamari. Dátum in festő beate Barbare virginis et martiris, anno domini millesimo quadringentesimo tricesimo septimo, regnorum nostro­rum anno Hungarie etc. L-o primo, Romanorum XX octavo, Bohemie XVIII, imperii vero quinto. Erősen vizfoltos hártyán, allján nagy vörös pecsét maradványai, mely alatt » reláció Stephani de Aran comitis Newgradiensis« szavak olvashatók. 217. E. 37. Közli: Illésy J. 1437. Znaim, decz. 6. Zsigmond Jcirály utasítja kusali Jakcs Mi­hályt, hogy Badna várat Bethleni Miklós és Gergelynek adja át. Sigismundus dei gratia Romanorum imperátor semper augu­stus ac Hungarie, Bohemie, Dalmacie, Croacie etc. rex fideli nostro 423. Relatio Emerici de Marczaly magistri curie et Stephani de Aran comitis Newgradiensis.

Next

/
Thumbnails
Contents