Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VIII. (Budapest, 1895.)

dilecto magniíico Michaeli Jakch de Kwsal comiti Siculorum nostrorum salutem et gratiam. Quia nos castrum nostrum Radna vocatum, in partibus nostris Transsylvanis apud manus tuas titulo pignoris habitum, eum singül is suis utilitatibus et pertinentiis fidelibus nostris egregiis Nieolao et Gregorio filiis Johannis de Bethlen pro certa peeuniarum summa vigore aliarum litterarum nostrarum pignori duximus obligandum; ideo fidelitati tue firmis­sime mandantes precipimus, quatenus visis presentibus, rehabitis prius et receptis illis pecuniis tuis, pro quibus castrum predictum tibi, ut prefertur, existit inpignoratum, idem castrum cum sin­gulis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet prefatis Nieolao et Gregorio de Bethlen seu eorum hominibus, per eos ad hoc deputandis pacifice et absque omni difficultate remittere et resi­gnare módis omnibus debeas et tenearis; secus facere non ausuri. Dátum Znoyme, feria sexta in festő videlicet sancti Nicolai con­fessoris, anno domini M CCCC XXXVII, regnorum nostrorum anno Hungarie etc. quinquagesimo primo, Romanorum XXVIII. Bohemie XVIII, imperii vero quinto. Papiron, alul födött pecséttel. 214. 155. Közli: Magyar Zs. 424. 1438. Nagyvárad, mart. 2. János nagyváradi püspök engedélyt ad Kereky-i Benedeknek arra, hoyy Kereki nevü birtokéin plébánia­templomot építsen. Johannes dei et apostolice seclis gratia episcopus ecclesie Waradiensis universis et singulis cuiuscunque condicionis, pre­eminencie et status hominibus, ubivis in diocesi nostra AVaradiensi constitutis et existentibus, presentem paginam inspecturis, salutem benedictione cum paternali. (Damus pro memória), quod persona­liter nostram accedens presenciam nobilis vir Benedictus Kereky dictus de Kereky, nobis cum modestia exponere curavit in hunc modum, quomodo ipse devocionis zelo ductus seu accersitus, unam parochialem ecclesiam de novo in dicta sua possessione Kereky, liabito prius a nobis paternali consensu et obtenta benedictione salutari, propriis suis sumptibus ac laboribus extruere et construere

Next

/
Thumbnails
Contents