Nagy Imre: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VI. (Budapest, 1894.)

dicti octavi diei nobis reportare teneantur. Ceterum quia prefatus procurator dictorum actorum eundem Nicolaum literatum prescri­ptam causam ab octavis festi beati Georgii martyris in anno domini Millesimo quadringentesimo sexto preteritis, ad octavas festi beati Michaelis archangeli tunc proxime venturas ea racione, quod ipse ad regium exercitum se asseruisset fore profecturum prorogasse, eundemque ad eundem exercitum regium minimé profectum extitisse exhibicione quarumdam duarum literarum, unius dicti comitis Frank prorogatorie, et alterius dicti conventus de Lelez inquisitorie, in di­versis terminis emanatarum declarabat, prelibatus vero Nicolaus se prescriptam causam premisso modo prorogatam extitisse non abne­gabat, sed de consensu regio ab ipso exercitu in domo sua reman­sisse allegabat, et super hoc literas efficaces habere et in termino ul­teriore Coram nobis exhibere, prescripta quoque iudicia sexingenta­rum et viginti duarum marcarum nobis, ac quinquaginta septem marcarum parti adverse in processu presentis litis in ipsum accu­mulata, non cum promtis rebus sed possessionaria racione medi­ante persolvere velle atque posse referebat, prefatus vero procura­tor dictorum actorum ipsam possessionariam dacionem non ac­ceptabat, pro eo commisimus eo modo, ut annotatus Nicolaus literá­tus universas literas suas, si quas super premissis haberet confec­tas, in dictis octavis festi beati Georgii martyris coram nobis exhi­bere, medioque tempore possessiones suas vendendo vei pigno­rando dicta iudicia promtis cum rebus tam nobis quam parti ad­verse octavis in eisdem persolvere teneatur. Dátum Bude, tricesimo quarto die termini prenotati, anno domini Millesimo quadringen­tesimo decimo. Zárlatán pecsét nyomaival; 2.273. Közli : Kovács N. 1410. Vácz, febr. 6. Zsigmond király Szabolcs vármegye törvény­székét megbízza, hogy Kisvár dai Domokos részére Bácskái Szaniszlő fiai ellen bizonyos hatalmaskodás dolgában igazságot szolgáltasson. Sigismundus dei gracia Romanorum rex semper augustus, nec non Hnngarie etc. rex, fidelibus suis comiti vei viceeomiti et iudici­cibus nobilium comitatus de Zabolch salutem et gráciám. Dicit 31.

Next

/
Thumbnails
Contents