Nagy Imre: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VI. (Budapest, 1894.)
nobis Nicolaus filius Dominici de Kiswarda, quod Johannes de Bachka, Andreas, Petrus, filii Stanizlai de eadem Bachka, his diebus proxime preteritis, missis quibusdam suis familiaribus, fena iobagionum suorum ibidem commorancium cencremari nec non quamplures porcos dictorum iobagionum suorum interfici et quo ipsorum placuisset voluntati fecissent in ipsorum preiudicium et damnum valde ingens; et quia nos huiusmodi actus potenciarios sic inpune pertransire non velimus, fidelitati igitur vestre firmissime precipimus et mandamus, quatenus habitis presentibus, ampliori nostro mandato superinde non expectato, premissis veritate fulcetis (így) ipsi Nieolao ex parte prefatorum Johannis, Andree et Ladislai, super premissis in nostre maiestatis presencia et auctoritate nostre maiestatis in hac parte vobis attributa, tam realem et indilitatem (így) satisfaccionem exhibere debeatis, quod idem Nicolaus superinde de cetero nobis non videatur querulari maiestati. Presentibus (így) post eorum lecturam reddi iubemus presentanti. Dátum sub sigillo nostro minori, Wacie, in festő beate Dorothee virginis et martyris, anno domini M m o CCCC mo decimo. A szöveg alatt vex-es viaszba nyomott pecsét töredékeivel. 2.781. Közli; Kovács N. 14J0. Beregszász, febr. 18. Rozgonyi Simon országbíró, Bereg vármegye közgyűlésén Csapi Tamás panaszára Kisdobroni Gergely deák nejének esküt ítél. Nos comes Simon de Rozgon iudex curie domini Sigismundi dei gracia regis Hungarie damus pro memória, quod in congregacione nostra generáli universitati nobilium comitatus de Bereg ex speciali regia commissione feria quarta proxima post festum Purificacionis virginis gloriose prope oppidum Lamperthzaza celebrata, Elias iudex pro magistro Thoma de Chapy cum procuratoriis conventus de Lelez de medio aliorum exurgendo, proposuit eo modo, quomodo nobilis domina Barbara vocata, consors Gregorii literati de Kysdobron, circa festum beati Michaelis archangeli, cuius tercia preterisset revolucio annualis, duos porcos bonos cuiusdam iobagionis eiusdem Thome de facie possessionis sue Ezteryen vocata, et 32.