Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. IV. (Budapest, 1878.)

nőre presencium significantes quibus expedit vniuersis, Quod Tho­mas filius Nicolai de Saly, ad nostre maiestatis accedens preseneiam suas fidelitates, et fidelia seruieia per ipsum nobis et saere regie Corone in diuersis locis et temporibus, exhibitas et inpensa, nostre maiestati exponens et declarans ac in memóriám nostre sublimitatis reducens, quamdam possessionem Sukta vocatam, in Comitatu Aba­wywariensi habitam et existentem, nostro regio Juri vt idem Tho­mas asserebat, pertinentem et pertineri debentem a nobis sibi per­petuo dari et conferri postulauit. Nos igitur qui ex innata nobis re­gali benignitate, cunctis nobis fideliter obsequentibus, fidelia serui­eia animo metiri debemus, Nichilominus fidelitatibus et fidelibus seruieys prefati Thome, recensitis, dictam possessionem Sukta ap­pellatam, in dicto Comitatu existentem, nostro regio Juri vt premit­titur pertinentem, et pertineri debentem, cum cunctis suis Juribus Jurisdicionibus (igy) proprietatibus terris pratis vineis siluis aquis ampniumque (igy) decursibus et quibuscunque suis vtilitatibus et pertinencys vniuersis sub uis metis et antiquis me­morato Thome filio Nicolai, et per eum Johanni filio Petri de Saly predicta, ac Johanni filio Jacobi de Gezstel c heredibus et posteritatum cunctarum sobolibus eorumdem mera nostra regia auctoritate noue nostre donacionis titulo, et omni eo Jure, quo ea­dem nostre collacioni dedimus donauimus et in ewm (igy) contulimus, ymmo damus donamus et perhempniter (igy) ef­fectiue conferimus, per ipsos, eorumque superstites vniuersos . . . . . . . . ocabiliter possidendam tenendam pariter et habendam, pleno Jure, presencium patrocinio mediante Sine dumtaxat preiudicio Ju­ris alieni, presentes vero dum Uobis in specie reportate fuerint in formám priuilegy redigi faciemus pro eisdem. Dátum Bude Sabbato proximo ante festum beati Laurency martiris, Anno domini Mille­simo ccc m o Nonagesimo Primo. Hártyán, alján kis kerek pecsét töredékeivel, s alatta a föntebbi szavak­kal 218. B. 96. Radnay F.

Next

/
Thumbnails
Contents