Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. II. (Pest, 1872.)
vestrum mittatis hominem pro testimonio íidedignum, quo presente Briccius de Baka, uel Mychael de eadem, aut petew de pettri, sive stephanus fráter suus, an ladislaus íilius lucasy de Gyulahaza alys absentibus homo noster ab omnibus quibus decet et licet diligenter de premissis inuestigando sciat et inquirat omnimodam veritatem. Et posthec prout exiude vobis veritas constiterit nobis fideliter rescribatis. dátum Bude in dominica Exsurge Anno domini M° ccc m o quinquagesimo quinto. Nos igitur mandatis vestre excelencie obedire cupientes, ut tenemur, vnacum predicto Mychaele filio de Baka homine vestre maiestatis virum discretum Thomam sacerdotem chori ecclesie nostre et rectorem maioris altaris sancte Marié virginis transmisimus ad predicta mandata vestra fideliter exequenda, Qui demum ad nos reuersi et per nos requisiti nobis concorditer .retulerunt, quod ipsi ad comitatum Zathmariensem pariter accedendo, et in eodem vndique procedendo a Nobilibus et ignobilibus, Clericis et laicis ac cuiusvis status seu condicionis homiuibus facta diligenti Inquisicione palam et occulte commuuiter et diuisim talem de premissis conperissent omnimodam veritatem, quod prefatus Stephauus filius ladizlai commisisset omnia eo modo sicut in persona predicti magistri Johannis de warada vestre conquestum extitit maiestati et sicut per omnia tenor litterarum vestre celsitudinis continet predictarum, dátum secunda feria proxima pest dominicam Oculi Anno prenotato. Ki vü 1: domino regi pro magistro Johanne filio ladizlai de warada contra Stephanum filium ladizlai de peliske Inquisitoria. Papiron, zárlatán pecsét töredékeivel; 1. b., 264. Nagy Iván. 452. 13őő. A nagy-váradi káptalan I. Lajos királynak jelenti, hogy Várclai János részére, Daróczi János és fia ellen a Bereg vármegyei Darócz helységben elkövetett hatalmaskodást megvizsgáltatta. Excellentissimo domino suo domino lodouico dei gracia illustri regi Hungarie Capitulum ecclesie waradyensis oracionum suffragia cum perpetua fidelitate, litteras vestre excelenci e honore quo decuit w