Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. II. (Pest, 1872.)
recepiraus inhec verba, 1 o do u i cu s dei gracia rex hungarie fidelibus suis capitulo waradieusi Salutem et gráciám, dicitur nobis in persona Johannis fily ladizlai de warada, quod Johannes filius Stephani et ladizlaus filius eius terras arrabiles et fenilia possessionarie porcionis sue darouch vocate ipsum ex donacione eorumdem et suorum predecessorum perpetuali (igy) contingentis utereutur et fructus ac vtilitates eiusdem ipsis vendicarent in eius preiudicium et grauamen. Quare fide-litati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Briccius ele Baka, vei Mychael de eadem aut petew de petri, siue Stephanus fráter suus, ac ladizlaus filius lucasy de Gyulahaza, aliis absentibus homo noster ab omnibus quibus decet et licet diligenter de premissis investigando sciat et inquirat omnimodam veritatem Et posthec prout exinde vobis veritas constiterit, nobis fideliter reseribatis. dátum Bude in dominica Exsurge, Anno domini M m 0 ccc m 0 quinquagesimo quinto. Nos igitur mandatis vestre serenitatis obedire cupientes ut tenemur, vnacum predicto Mychaele de Baka homine vestro virum diseretum Thomam sacerdotem Chori ecclesie nostre et reetorem maioris altaris beatissime marié virginis, transmisimus ad predicta mandata vestra fideliter exequenda, Qui demum ad nos reuersi et per nos requisiti nobis concorditer retulerunt, quod ipsi ad Comitatum de Bereg accedeutes et in eodem simul procedendo a nobilibus et ignobilibus, Clericis et laicis, ac cuiusvis status seu condicionis hominibus facta diligenti Inquisicione palam et occulte communiter et divisim talem de premissis conperissent omnimodam veritatem, quod prefati Johannes filius Stephani et ladizlaus filius eiusdem omnia premissa et singula premissorum commisissent eo modo, quo in persona prefati magistri Johannis fily ladizlai de warada couquestum extitisset vestre maiestati, et sicut tenor litterarum vestre celsitudinis continet predictarum. Dátum feria secunda proxima post dominicam oculi anno supradicto. Kivül: domiuo regi pro magistro Johanne filio Ladizlai de warada contra Johannem filium Stephani et ladizlaum filium eiusdem Inquisitoria. Papiron, zárlatán pecsét töredékeivel; 1. b., 263.