Mathiae Corvini Hungariae regis epistolae ad Romanos pontifices datae et ab eis acceptae. Mátyás király levelezése a római pápákkal. 1458–1490. (Budapest, 1891. Mon. Vat. Hun. I/6.)

minet. Nos vero pro hoc sancto opere, ad quod continue admodum accensi sumus, parati sumus non modo facultates nostras et quicquid habemus, sicut hactenus fecimus, consumere, sed etiam proprium san­guinem effundere; nec unquam, nisi cum vita, hanc divinam amprisiam dimittemus, pro cuius prosecutione continue maiores facimus apparátus, classem eandem nostram orientalem, que non mediocriter huic amprisie utilis est, continuis subsidiis sustentando, roborando et augendo, convo­cavimusque imperatoris et universorum regum, principum et potentum Christianorum oratores ad nos, ut consilia et auxilia oportuna de prose­cutione amprisie prefate contra Turchum capiamus. Quorum aliqui ad nos iam venerunt; tuaque serenitas non differat suos ad nos etiam mit­tere, quemadmodum tuo predecessori, quas tibi presentari precipimus, per nostras litteras mandabamus, studeatque tua serenitas maximé pro his fidei et Christianitatis negotiis taliter sibi imperatorem et alios principes Alamanie conciliare, ut eisdem fidei negotiis omni ex parte consulatur. Postremo, quamvis necessarium non putemus, tamen ex corde et animo commendamus serenitati tue dilectam in Christo filiam, relictam despoti, eiusque fratrem et totum dominium illud, ut tua gratia et humanitate eos foveas, et in cunctis tuearis et defendas, quos nos simul cum dicto dominio sub nostra et beati Petri protectione suscipi per legatum nostrum mandamus. Ipsi autem legato nostro, quem scimus status tui fore ama­tissimum, pro tua erga nos et sedem apostolicam devotione et reverentia ac pro fidei negotiis, que ardentissime prosequitur, propitium et benig­num te in omnibus prebeas, et in referendis nostro nomine fidem ei habeas, tanquam nobis. Scribimus eidem, quemadmodum tua serenitas videbit in copia introclusa. Dátum Romé, XIIII. Mártii 1458., anno III: 1 In Regestis legitur : Dátum etc. ut supra. Locum et diem, quemadmodum hic, sic etiam in sequentibus, ubi opus erat, ex praecedentibus epistolis deprompsimus.

Next

/
Thumbnails
Contents