Mathiae Corvini Hungariae regis epistolae ad Romanos pontifices datae et ab eis acceptae. Mátyás király levelezése a római pápákkal. 1458–1490. (Budapest, 1891. Mon. Vat. Hun. I/6.)
I4JS. 14. Mártii. Calixtus III. Mathiae regi. {Tabularium Vaticannm, arm. XXXIX. t. VII. fol. 166a. Augustinus Theiner, Vetera Monumenta Historica Hungáriám sacram illustrantia. Romae, 1860. t. II. pag. 512.) Mathie regi Hungarie. Calistus etc. Carissime in Christo fili, salutem etc. Cum gravissime cure, quibus iam a principio assumptionis nostre affecti fuimus, acrius in dies urerent sensus nostros, propter pericula, que populo Christiano instare ex nefariis conatibus pessimi Turcorum tyranni videbamus, eoque vehementior esset anxietas nostra, quod re in extremum discrimen adducta summám Christi fidelium potentatuum negligentiam cernebamus, illuxit tandem felicissimus dies, quo te divina pietate regem Hungarie electum esse percepimus,domumque tuam exaltatam. Quod futurum et predixeramus et credebamus, Deumque, pro quo totaque Christianitate bone memorie genitor tuus tam gloriose strenueque decertavit, minimé passurum, ut domus tua calamitatibus oífuscaretur. Nuntio igitur huius tue electionis tanto gaudio elatum est cor nostrum, tantaque letitia repleti sumus, ut vixdum constituere mente potuerimus, unde serenitati tue potissimum scriberemus, aut quibus verbis digne conceptam letitiam significaremus? Que quoniam tanta est, ut nullius lingua exprimi merito possit, immortali Deo gratias agimus, qui huius gaudii compotes nos fecit, teque ineffabili potentia ad illius incliti et memorandi regni culmen evexit, ut esses, qui lassis rebus succurreres, et ut tua excellens indoles iam a pueris omnibus pollicita est singulare specimen probitatis et virtutum, ita succedens felicitas expectationem hominum votaque compleret; in quo animi nostri gaudia tanto aliorum letitiam antecellunt, quanto acriores erant stimuli sollicitudinum, quibus propemodum soli pro omnibus pungebamur, et quanto hoc ipsum divina fiducia repleti, expectabamus prenuntiationem quandam pectoris nostri impletum iri, et fore, ut omnipotens brachium extenderet super plebem suam. Etenim de tua serenitate, ut debemus, cogitantes, tuamque feli— cem promotionem iocunda consideratione animo revolventes, credimus haud dubie ex hoc iam fructum orationum et lachrymarum nostrarum Monum. Vaticana. Series I. Tom. VI. I