Mathiae Corvini Hungariae regis epistolae ad Romanos pontifices datae et ab eis acceptae. Mátyás király levelezése a római pápákkal. 1458–1490. (Budapest, 1891. Mon. Vat. Hun. I/6.)

sede juribus privilegiisque decoratus est, quae tamen omnia et singula in successores ejus minimé transfusa sunt. Juris nimirum ecclesiastici mutatae per progressum temporum vices etiam in Hungaria vim suam exeruerunt. Currente saeculo XIII. capitula episcopos elegerunt. Sequentibus vero saeculis ipsi pontifices jus conferendi beneficia sibi soli reservarunt. Saeculo XIV. in finem vergente Sigismundus rex primus iterum ob­nixe laborabat: ut coronae Hungaricae jus recuperaret conferendi sacra beneficia, cui muniendo comitia regni a. 1397. lege etiam rogata con­sulebant. 1 Hoc non obstante pontifices deinceps quoque, primum quidem fre­quentius, postea rarius exararunt litteras — ut aiunt — collationales bene­ficiorum Hungaricorum. 2 Instrumentum ejusmodi comitiis a. 1450. ansam dedit: ut juris hujus patronatus causam pro corona Hungáriáé palam susciperent promulga­rentque sententiam, praeceptum abhinc legum Hungaricarum firmum ac stabilé: «Collationem universorum beneficiorum ecclesiasticorum, jusque de iisdem disponendi, a memória hominum, coronae privilégium esse». 5 Jamque hocce privilégium Mathias rex quam plenissime sibi asseruit. Pius II. libenter confirmavit praesules a rege nominatos. Simultas quedam in uno episcopo Zagrabiensi nominando exorta est. Haec nimi­rum sedes jam antea, quam Mathias regnum capesseret, meta contro­versiae inter duos a^mulos, diversis sub titulis eandem ambientes, exti­terat. Mathias ergo, turbatis' rebus finem impositurus, relictis duobus litigantibus, tertium, Joannem videlicet Vitéz de Zredna in cathedram Zagrabiensem hoc pacto evexit, ut simul Varadiensem idem retineret. Verumtamen pontifex propositae huic Joannis Vitéz in sedem Zagra­biensem translationi non alia sub conditione assensurum se declaravit, quam si iste ab episcopatu Varadiensi sese prius abdicaret, cui rursus aemulorum Zagrabiensium alter-uter, Demetrius Csupor praeficeretur; dum alteri, Thomae de Debrenthe, episcopatus Nitriensis tum vacans cederet. His Joannes morém gerens receptui canebat. Rex vero aliam mox viam tentavit. Thomam de Debrenthe scilicet episcopum Nitriensem no­minavit; cum Demetrio Csupor autem hac lege pactus est: ut hic admi­1 V. quae hac de re auctor istius operis nuper scripsit in Monumentis Vaticanis Hungá­riáé, serie I. tomo III. pp. VII—XII. 2 V. hujusmodi edita in Monum. Vatic. Hung., serie I. Tom. IV. 3 Epistola Joannis Hunyadi gubernatoris ad papam, u. Junii 1450. V. Sch-wandtner, Scrip­tores Rerum Hungaricarum, t. II. Epistolae Joannis de Zredna, sub. num. LVII.

Next

/
Thumbnails
Contents