Mathiae Corvini Hungariae regis epistolae ad Romanos pontifices datae et ab eis acceptae. Mátyás király levelezése a római pápákkal. 1458–1490. (Budapest, 1891. Mon. Vat. Hun. I/6.)
pum Colocensem, dum actio in eum instruenda pertractetur, custodiae legati committere, intercessoris denique officio apud regem Neapolitanum fungi. Attamen interim ingenium Mathiae, exeunte Januario 1489. aliquam sententiae mutationem subire visum est. Legato videlicet accersito, in conspectu uxoris totiusque aulae regiae, producto sermone eum affatus est. Vehementiori quodam vocis habitu plurimas ingeminavit ofFensiones, quibus pontifex Venetis favens ipsum affecisset; dolebat inprimis principem Dsem sibi negari; suspicari se, illum tyranno Turcico traditum iri. «Haec sic loquebatur — refert legátus, — ut flammas ore, oculis ac naribus vomere videretur.» Legátus tamen imperturbato animo hanc irae minarumque procellam subivit. Pacata dein voce singulas criminationis partes recolens, pontificem purgare in omnibus defendereque conatus est. Et profecto! fiilgurantia haec Mathiae tonitrua, quibus is, velut quibusdam Philippicis, praesuli Italo terrorem tentabat incutere, haud múltúm abludebant a clamoribus cujusdam scenae tragicae, gnaviter utique repraesentatae ; qualibus etiam alii heroes vei maximi, in históriáé theatro fictam personam agentes, exempli gratia Fridericus II. et Napoleon I. hinc inde uti non dedignabantur. Id nimirum Mathias intendebat, ut sacram sedem a minutiis, inanibusque rixis, inter quas tunc Italiae civiles rationes veluti humi serpebant, ad altiora tolleret consiliorum culmina, in quibus mens Pii II. vastissima volitare olim consueverat. Horum autem velut graduum sursum tendentium primus esse videbatur, ut pontifex quamprimum Venetorum amicitiam missam faciat; altér vero, ut principem Dsem in Hungáriám venire permittat. Duo haec voluit violenta quasi manu terroreque incusso extorquere. Patuit hoc paulo post, quum legátus reginam Beatricem coram veneratus, intercessionem ejus exoravit. Illa tunc sine ambagibus asseveravit: quamprimum pontifex a Venetis recesserit, principemque Dsem regi tradiderit, hunc quoque pro virili parte sua ad omnia quaeque ardua et generosa facta fore paratissimum. «Paratissimus est — dixit inter alia — non majori tempore, quam triennio magnum Turchum et Constantinopoli et ca^teris terris Christianorum expellere !» Ipse quoque Mathias, quum postea legátus eum, comitante regina, rursum adivisset, placido pláne animo negotia tractanda suscepit atque de causa inprimis Anconae verbis moderationem sane aequitatemque spirantibus mentem suam aperuit.