Mathiae Corvini Hungariae regis epistolae ad Romanos pontifices datae et ab eis acceptae. Mátyás király levelezése a római pápákkal. 1458–1490. (Budapest, 1891. Mon. Vat. Hun. I/6.)

«Si — haec efíatus est — dominus noster, postquam ipsi (Anconi­tani) fecerint debitum et reverentiam pro parte eorum, et fecerint mandata suae sanctitatis, prout decet bonos vasallos, absolvet eos, et ipsi ad me sic scripserint, sum contentus eos dimittere; modo ego sim securus, quod dominus sanctissimus adseveret me et Anconitanos, quod in eos nihil severe statuat propter capitula, quae fecerunt .... Nec credatis, quod si ipsi volunt fieri rebelles domino nostro, quod ego velim eos juvare; imo in auxilium suae sanctitatis volo exire!»' Eodem fere tempore rex ipse ad pontificem litteras scripsit, in quibus filialem in eum religionem obsequendique ei studium manifeste declaravit. 2 Una Thomam Drágfium personalem (ut jus Hungaricum vocat) suum in judiciis locumtenentem Romám legatum misit, hoc instructum mandato: ut de fce­dere civili inter sanctam sedem ac Hungáriám fenendő periculum facérét. J Dum vero negotium istud Romae ferveret, Mathias domi prosecu­tus est priorem suam erga legatum agendi rationem, quae inter alternas benevolentiae obsequentissimae ac erumpentium minarum vices fluctuabat. 4 Medio Április Roma cursor Budám venit, quo Mathias interim aulam regiam transtulerat. Fuse copioseque adornatus afferebatur libellus, in quo sanctae sedis innocentia contra Mathiae accusationes ac suspiciones tran­quilla quadam gravique sententiarum potestate vindicatur. 5 Legátus hos commentarios Mathiae legendos dedit, qui rursus pro­ductiore sermone velut apologico consilia sua commendavit. Commemorans improbam suam generosamque in bello Bohemico rei Christianae impensam operám, declaravit: se porro quoque paratum esse ad praestanda pari alacritate sanctae sedi servitia. Quod principem istum Turcicum attinet, haec significavit: «Non nego, quod ego fecerim instantiam magnam pro habendo illum, tum pro communi causa Christianorum et religionis nostrae, tum quia est ille mihi sanguine junctus, prout saepe audistis, et mater et soldanus (Aegypti) pluries me ad hoc requisiverunt, tum quia semper desideravi istam expe­ditionem, et si inimici mei non turbassent me, jam vidissent Christiani r quid ego fecissem! Sed ego habeo magnas gratias domino sanctissimo 1 Nuntii relatio profusissima ad P. Innocentium ex regia Mathiae Vindobonensi 30. Januarii 1489. in bibliotheca ad s. Marcum Venetiis. 2 Litterae regis 3. Februarii 1489 sub num. CXCI. 3 Hanc rem ipse pontifex significavit oratori Veneto. V. Diplomacziai Emlékek, t. IV. p. 50. • Relatio legati 17. April. 1489. in bibliotheca ad s. Marcum Venetiis. 5 V. apud Theiner, t II. p. 530—34.

Next

/
Thumbnails
Contents