Mathiae Corvini Hungariae regis epistolae ad Romanos pontifices datae et ab eis acceptae. Mátyás király levelezése a római pápákkal. 1458–1490. (Budapest, 1891. Mon. Vat. Hun. I/6.)
republica Christiana neminem sibi comparandum invenerit beatitudo vestra, quae si ipsum amavit, coluit, juvit: id sane sancte factum fűit.» Laudat imprimis promptum Mathiae animum, quo pontificis monita exceperit atque moderationem in conditionibus pacis statuendis. E contra, Caesaris eo acerbius expertus est pervicaciam, mentemque adeo obduratam: ut studium pacis pangendae omne irritum pláne reddiderit. 1 Post legati discessum Mathias geminato ardore expeditionem prosecutus, arcem Vindobonae obsidione cinxit atque 21. Maii 1485. obtinuit. V. nterea Sixtus P. IV. vitám clausit (12. Aug. 1484.) atque Innocenlium VIII. successorem habuit. (1484—1492.) Paulo post inaugurationem ejus, jamjam exortum est illud dissidium, quod regente ipso sanctam sedem regnumque Hungáriáé distrahere videbatur. Res Italiae civiles fomentum discordiae suppeditaverunt. Pontifex nimirum cum socero Mathiae Ferdinando rege Siciliae bellum exercebat: quod ille et necsssitudini clientelae, qua papae jure fiduciario obnoxius erat, parum respondere videretur et etiam jurisdictionem ecclesiasticam saepius violaret. Utque hac in causa pontifex auxilium sibi accerseret, foedus cum republica Veneta inivit, a qua rursus Mathias ipse contrariis studiis dissidebat. Mathias igitur, apud quem uxor Beatrix plurimum valebat, causam Ferdinandi summo studio amplexus est. Declaravit se illius partes numquam deserturum, ac si res ita tulerit, exercitum etiam Neapolim esse ducturum. Haud mora! et jam quasdam etiam Hungarorum cohortes trajicit ; quin denunciationes minarum plenas Romám mittit. 2 1 Relationes legati ex Hungáriádé 24. et 25. Oct. ac 13. Dec. 1483. iteratis vicibus editae, inter alios apud Stephanum Katona Soc. J., História CriticaRegum Hungáriáé, t. XVI. pp. 500 et seqq. 2 E litteris papae ad Mathiam in causa Neapolitana datas nonnisi tres supersunt (CLXXXVII, CLXXXIX. et CXCII.); e litteris vero Mathiae ad papam ne una quidem. Cursum tamen hujus dissidii penitissime deseribunt plurimae hujus aevi oratorum epistolae magna ex parte typis mandatae in tomo III. collectionis «Diplomacziai Emlékek».