Mathiae Corvini Hungariae regis epistolae ad Romanos pontifices datae et ab eis acceptae. Mátyás király levelezése a római pápákkal. 1458–1490. (Budapest, 1891. Mon. Vat. Hun. I/6.)
Simultatem hanc vehementer auxit negotium Turcae principis, nomine Dsem. Ipse quidem Bajazeti II. imperatoris fráter natu minor, causa sua profligata asseclisque dissipatis, in insulam Rhodos confugit, et a magistro supremo ordinis hujus equestris, s. Joannis nomine insigniti, in quandam Galliae civitatem hospitii jure remissus est. Mathiae ergo hoc consilium, haec votorum summa fűit, ut princeps iste sibi concederetur; spe fretus amplissima fore: ut in bello, quod tunc, aperto Marté Turcis intendebat, brevi erumpente, factio principis exulis vires et arma cum suis consociet. Verumtamen respublica Veneta, quae Turcarum tyrannum amico sibi foedere junctum gratius respiciebat, Mathiae vero potentiam in dies crescentem lividis intuebatur oculis, illius consilium evertere conata est. Idcirco pontifici persuasit: ut is principem Turcicum Romám transferri, sibique clientelae jure subjici pro sua auctoritate postularet. 1 Hac senatus Veneti pontificisque agendi ratione irritatus rex Mathias, ut specimen quoddam vindictae ipsis redderet: Anconam manifesta velut ostentatione in jus clientelae patrociniique sui admisit. Haec respublica tunc fiduciario quodam jure sanctae sedi obnoxia fűit. Quum tamen a Venetis in mercatu commercioque plurimas pateretur tricas et angustias, nec ulla a pontifice obtineret remedia: ineunte vere a. 1487. regem Hungáriáé patronum appellavit, qui sufficientibus pollere viribus videbatur, ut et Venetorum propulsaret injurias et incursiones Turcarum in dies magis timendas arceret. Mathias officium sibi oblatum lubens acceptavit, tesseramque patrocinii, vexillum regni Hungáriáé municipio tradidit, cui mox varia contulit privilegia. 2 1 Scripta hoc negotium spectantia quamplurima comprehenduntur in tomis III. et IV Diplomacziai Emlékek. Facta scitu dignissima et Mathiae declarationibus continentur, quas 1489. legato pontificio exhibuit; hic vero in relationibus suis, inferius per nos insertis, commemorat. 2 V. diploma Mathiae d. 7. Augusti 1487. et litteras gratiarum actorias senatus Anconae •d. 21. Mártii 1488. in tabulario notariali Anconae.