Mathiae Corvini Hungariae regis epistolae ad Romanos pontifices datae et ab eis acceptae. Mátyás király levelezése a római pápákkal. 1458–1490. (Budapest, 1891. Mon. Vat. Hun. I/6.)

sane fortissima: «paratum se esse omnia dominia ac etiam caput devo­vere ad fortunam, quam jura coronae Hungáriáé pessumdare.» 1 Sub autumno anni 1480. Mathias in Bosnia bello gerendo occupa­tus, lugubri repente nuntio ex Italia percellitur: classem navalem Turci­cam ad littus regni Neapolitani orientale appulisse, excensionem in ter­ram fecisse, arcemque Hydruntinam incursione cepisse. Rogante pontifice, Mathias nil cunctatus selectum militem Hungarum in Italiam expedit, quo­rum mox et in liberando Hydrunto, et in pellendis a finibus Italiae Turcis, pars magna fűit. 2 Interea mors Mahometis II. 3. Maii 1481. subsecuta, filiorumque ejus de summo imperio contentiones, laetissimam orbi Christiano spem addiderunt. Nec Mathias quidquam ardentius exoptabat, quam uti hac occasione commodissima ad signa infesta Turcis inferenda. Ast novae cum Friderico Caesare exortae difficultates anhelis ejus votis frena injecerunt. Pontifex igitur currente anno 1481. Urbanum de Ursinis episcopum Theanensem et Prosperum Caífarellium antistitem Asculanum atque Si­monem archipraesulem Patracensem legatos misit: ut concordiae restau­randae operám navarent. Ast labor iste irritus fűit. Episcopus Theanensis pláne Mathiae indignationem incurrebat, in suspicionem ab illo vocatus : acsi et animum a partium studio minimé servasset immunem, et etiam auctoritate sua in proceribus Germaniae a rege Hungáriáé abalienandis prae­postere usus esset. 5 Sub verno anni 1482. tempore belli faces iterum accensae, major Austriae pars Mathiae subjugata. Proximo anno pontifex denuo tentaturus pacis consilia, Bartholomaeum Maraschium, praesulem Civitatis Castelli utrique aemulorum intercessorem adhibuit. Hic in relationibus suis Romám missis regem Hungáriáé summis exornabat encomiis. «Est — ita habét — rex doctus, et cum gravitate et majestate quadam dicendi . . . Contemplatus eundem, ejus ingenium, linguam, móres, astutia et audacia principes omnes, quos novi, ullo excepto, antecellit. Est rex indefessi animi, martialis totus, nihil nisi bellum cogitans . . De rege, si revertero, tanta dicere oportebit, ut in 1 Litterae die 30. Maii 1480. sub num. CXII. Alia vero Mathiae epistola, in qua episcopum Forliviensem incusat de machinationibus nutu Caesaris Venetiis contra se factis, v. sub num. CCIV. 2 V. litteras sub num. CXVI—CXVIII. 3 In causa hujus legationis missas litteras v. sub num. CXXX, CXXXIII, CXXXVI, CXXXVII, CXL, CXLV, CXLVIII. & CCVI. Litterae nonullae Mathiae ad episcopos Asculanum et Theanensem reperiuntur in collectione : Epistolae Matthiae Corvini, partis IV. num. 50, 54, 55, 57, 65, 92. 8c 94.

Next

/
Thumbnails
Contents