Mathiae Corvini Hungariae regis epistolae ad Romanos pontifices datae et ab eis acceptae. Mátyás király levelezése a római pápákkal. 1458–1490. (Budapest, 1891. Mon. Vat. Hun. I/6.)
te jubente ac suffragante nihil non, etiam arduissimum secure aggressurus!» 1 His ex ordine dictis, pro coronide regia pontifici dona obtulit. Quibus et ipse papa vices redditurus, crucis simulacrum gemmis distinctum, genuinaeque servatorem olim gerentis particula ditatum Mathiae dono misit, «ut ille sub crucis labaro de hostibus sanctae fidei eo certius victoriam reportaret!» Ad sumptus vero belli Turcis inferendi, ceu primam subsidii oblati pensionem 57,500 florenos aureos e fisco pontificio numeravit. Eodem tempore principibus etiam Italiae auctor fűit: ut quisque pro virili sua parte ad expensas regis Hungáriáé bellicas stipem conferrent. 2 Post oratorum reditum, Mathias aucta citataque industria belli apparatum prosecutus, die 9. Septembris 1463. Buda tandem castra moverat. Caute tamen moderatoque cursu progressus est. In itinere litteras a pontifice accepit, quibus ille pergenti animum addidit, cunctanti vero tarditatem vitio vertere visus est. Rex rursus reposuit: acceptum bello subsidium non esse tantum, ut ei ad prosequendum copiam sufficientem subministret; adeoque a flumine Savae recedens in urbem regiam mox reversus est. 3 Pontifex interea studium regis erga res sacras, armorumque potentiam in alia quadam palestra exercere voluit. Quum videlicet Georgius Podiebrad rex Bohemiae tam praedecessoris, quam sui ipsius paterna monita surdis auribus exciperet, rei vero catholicae plurimas inferret injurias, a Paulo II. tandem (sub aestate a. 1465.) ad causam coram se dicendam vocatus est; sin detrectaret, in contumaciae pcenam diademate spoliandus. Una pontifex plures appellavit principes, ut si necessitas tulerit, sententiae pontificiae robur addituri opem suam sibi addicerent. Mathias pari rogatu accersituque appellatus, sine ulla cunctatione sua pontifici obsequia obtulit. 4 Pontifex primum ancipiti haesit animo: num Mathiam ad arma statim provocaret ? Timuit enim, ne ipse pro praemio rei bene gestae coronam Bohemiae postularet, a proceribus regni alioquin Poloniae regi jam destinatam. Quum igitur Podiebradium (1467.) exauctorasset, ipse quoque primum ante omnes Casimirum Poloniae regem in auxilium vo1 Epistolae Matthiae Corvini, pars II. num. 48. 2 Litterae binae pontiíicis Pauli ad regem de 26. Maii 1465. sub num. XXXV. et XXXVI. Delegatio vero ad numerandam regi oblatam stipem reperitur in codice rationum papalium Tabuiarii Regii, Romae. 3 Litteras pontiíicis et responsum Mathiae v. sub num. XXXIX. et XLI. * Litteras de 2. Octobris 1465. v. sub num. XLII.