Mathiae Corvini Hungariae regis epistolae ad Romanos pontifices datae et ab eis acceptae. Mátyás király levelezése a római pápákkal. 1458–1490. (Budapest, 1891. Mon. Vat. Hun. I/6.)

6 14)8- 7- AUGUSTI. mentum, quemadmodum nos cupere et velle scit, fore promptissimum. Quarc nil aliud superest, carissime fili, nisi hac optima tua etate gloriose ingrediare divinum hoc certamen, et tota tua potentia pergas in hostes Christiani nominis, cum quibus ut nullás pacis seu treugarum conditiones acceptes, sub indignatione omnipotentis Dei, qui te ad eum statum per­vexit, et anathematis ac maledictionis eterne prohibemus; quin immo omni ratione consiliare studeas carissimos in Christo filios nostros, im­peratorem, Polonie et Bosne reges illustres, aliosque Christianos princi­patus, et eorum viribus in tuis unitis pergere in exterminium infidelium. De nobis vero firmissimam habeas opinionem, quod donec spiritus hec membra reget, nunquam discessuri sumus de immutabili sententia nostra; quin immo neque facultatibus ullis parcere et proprium sanguinem effun­dere parati sumus pro Dei defensione et eradicatione infidelium, contra quos terra marique opportuna studemus comparare auxilia, excitando Christi fideles potentatus ad sumenda nobiscum felicia arma ad excidium nefandi generis Machometi. Dátum Romé etc., XVI. Maii. IV. i4jS. 7. Augusti. Mathias rex Calixto III. (E collecticme Roppaniana tabuiarii civitatis VratisUviensis. Scriptores Rerum Silesíacarum, t. VIII. pag. 6.) Beatissime páter, domine noster clementissime. Scimus paterne vir­tutis imitande vestigia nobis tamquam hereditatem esse relictam, qui si remissiores essemus, quam nostra dignitas postulat, memória tamen rerum gestarum genitoris nos in animos viriles excitaret. Non aliter, quam ut imperatores instructa acie facere solent, quamquam paratissimos milites ad preliandum vident, tamen eos adhortantur: sic nos paterna virtus licet ardentes et erectos cohortatur ad tuendam libertatem Christianorum et dignitatem recuperandam, maximé quod cum eo hoste nobis certamen est, quocum nonnisi fuso sanguine bella dirimi possunt. Atque ut beati­tudo vestra virtutem paternam pectori nostro altissimis fixám radicibus cognoscat, atque nulla unquam vi labefactari dimoverique loco intelligat, quantum cura, laboré, auctoritate, consilio eniti efficereque possumus, nihil pretermittimus, quod ad propagandam fidem pertinere arbitramur,

Next

/
Thumbnails
Contents