Mathiae Corvini Hungariae regis epistolae ad Romanos pontifices datae et ab eis acceptae. Mátyás király levelezése a római pápákkal. 1458–1490. (Budapest, 1891. Mon. Vat. Hun. I/6.)
extimantes summo íili Deo pro amplissimis in nos beneficiis nihil iure negari posse. Quamobrem nuper, ut delusam errore Bohemiam ad vere fidei cursum reducere possemus, duos ex episcopis regni nostri pro coronatione ducis ideo misimus, Jauriensem et Waciensem, optimo animo, summo eonsilio, singulari scientia viros, qui omnibus negotiis non interfuerunt solum, sed etiam prefuerunt. Quis ergo animus regi Bohemie, que mens, que voluntas apostolice sedis colende, beatitudo vestra accipiet ex litteris presentibus inclusis, sedis apostolice legati sigillo consignatis, testificandi gratia beatitudini vestre missis. Quod si rege, ut speramus, potiri dabitur, non dubium, quin reliqua quoque multitudine ex sententia facile potiemur. Hoc sanctitati vestre scribere voluimus, quam tantis ceptis eque, atque nos, letari non ambigimus. Cui nos suppliciter commendamus. Dátum Bude, VII. die Augusti 1458. Eiusdem vestre sanctitatis devotus filius Matthias Dei gratia rex Ungarie etc. V. 1458. 4. Septembris. Pius II. Mathias regi. (St. Kaprinai, Hung. Dipl., pars II. pag. 207.) Pius episcopus, servus servorum Dei, Mathie Hungarie regi illustri salutem et apostolicam benedictionem. Carissime in Christo fili. Pius et misericors Deus noster, universe conditor creature, qui sapientia fundavit terram, omnia ordinans celestia et terrestria, sacrosanctam Romanam ecclesiam ea complectitur caritate, ut per successivam vicariorum suorum mutationem nulla adversus eam procella, nullus prevalere possit spiritus tempestatis. Sane felicis recordationis Calixto papa III. predecessore nostro de huius mortalis vite valle VIII. Idus Augusti ad celestem pátriám evocato, et ipsius funeris ac exequiarum celebratione solenni ac debita subsecuta, nos unacum fratribus nostris sancte Romane ecclesie cardinalibus, de quorum numero tunc eramus, Romé, in apostolico palatio apud sancti Petri apostolorum principis basilicam, in quo dictus predecessor habitaverat ac debitum nature persolverat, modo ac tempore congruis