Liber Confraternitatis Sancti Spiritus De Urbe. A római Szentlélek Társulat anyakönyve. 1446–1523. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/5.)
reportandi auctor exstitit, labentem quoque hospitalis huius rcm benignissime amplexus est, sicque altér eius fundator iure mcrito haberi potest. Restauravit etiam confraternitatem S. Spiritus, quae diu pene intermissa erat, impertita benedictione, concessis item indulgentiis plenariis bulla 25. Mártii anni 1446. data «omnibus et singulis tam ecclesiasticis, quam laicalibus utriusque sexus fidelibus, qui in confraternitate recepti et in libro huius(modi) descripti fuerint, ac tres florenos auri de camera in principio receptionis ipsorum, nec non successive annis singulis unum grossum, quorum decem unum ex dictis florenis faciunt, Camerario prefati hospitalis seu personis ad id pro tempore deputatis, ad hospitalis eiusdem et ad illud pro tempore confluentium pauperum usus et utilitatem per se vei per alium seu alios persolverint et assignaverint». 1 Primus ipse Eugenius IV. P. M. nomen suum manu propria in indicem retulit «annuatim ducatos auri papales ducentos et in fine mille» 2 donaturum se promittens. Exemplum Pontifkis secuti sunt Cardinales, Episcopi et LJrbis et orbis christiani universi omnes ferme locupletiores homines. Tres florenos, ut penuria tunc pecuniae erat, ad semel solvendo pauci admodum pares erant. Quo factum, ut qui confraternitatem intrassent, nonnisi per partes summám illám solverent; nonnulli tantum promiserant, quin aliquando solvissent. Nec tenui dilatandae confraternitati impedimento erat personalis ad inscribendum se prxsentia. Sic factum est, ut grandis ille liber anno 1446. indicibus confraternitatis scribendis destinatus etiam triginta post annis maximam partém forme vacua complecteretur fólia. Ha^rentem in iniquitate rerum confraternitatem ex iniquo tandem statu Sixtus IV. P. M. eripuit, bulla die 21. Mártii anni 1477. data non solum omnia antiqua eius privilegia rata esse iubens, sed etiam ut amplioribus niteretur fundamentis benignissime procurans. Exinde numerus confratrum in annos semper magis magisque augebatur, quod ut in bulla Sixti IV. superius memorata habetur 3 pro illorum ingressu ac descriptione ad solutionem alicuius quantitatis pecuniae aut rerum aliarum, nisi quantum sua sponte elargiri voluerint aut cuiusque devotio dictaverit, minimé tenerentur, etiam ab Urbe absentes, si id per procuratorem, habentem ad hoc speciale mandatum, petierint, in confratres recipi possent. 1 Bulla Eugenii IV. L. c. 2 Loco superius át. 5 Liber confraternitatis Sancti Spiritus. Fol. 65.