Liber Confraternitatis Sancti Spiritus De Urbe. A római Szentlélek Társulat anyakönyve. 1446–1523. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/5.)

PR^FATIO. (STILO I.ATINO EXARAVIT HILARIUS J. KÉKUSS ORDINIS PR.TM. CANONICUS REGULÁRIS.) I. Hospitale Sancti Spiritus Romae ad ripam Tiberis situm, in orbe terrarum ferme antiquissimum et amplissimum est; in eo quondam mil­leni aegroti, quingeni mente capti, terna expositorum infantium millia curabantur et sustentabantur. Príma hospitalis huius fundamenta Innocentius III. P. M. (1198— 1216) iecit «ad laudem omnipotentis Dei, pro animarum et corporum evitandis periculis et expositorum infantium ac pauperum, miserabilium­que et infirmorum subsidio et subventione». 1 Ad sustentandum vero hoc institutum caritas christiana, un de omnia ad salutem hominum cum animi tum corporis omni tempore abundantissime manant, sub nomine et praesidio S. Spiritus Consolatoris confraternitatem constituit; cuius confratres e collatis symbolis suis nullum lucrum, non fenus ali— quod temporale, sed maioris longe pretii emolumentum: benedictionem SS. Pontificum atque indulgentias, infirmorum item et orphanorum gra­tes nanciscerentur. Confraternitas haec iam inde ab origine sua indices confratrum habebat, de quibus tamen nonnisi tardioribus notitiis edoce­mur, 2 quod liber indices hos continens turbantibus seculo XIV., dum Pontifices Avenione exsulabant, Romae guerris perierat. Non multum abfuit, quin ipsum quoque hospitale penitus eversum atque collapsum esset.3 Eugenius IV. P. M. qui et tabuiarii Vaticani Avenione Romám 1 Bulla Sixti IV. P., inferius adhuc uberius citanda. 2 «invenimus confraternitatem quandam magne auctoritatis et devotarum utriusque sexus personarum in antiquis quibusdam libris conscriptarum ipsorum predecessorum nostrorum aucto­ritate in dicto hospitali institutum» etc. Bulla Eugenii IV. P. Liber confratertiitaiü Sancti Spiri­tus. Fol. 1. 3 «Causantibus guerris et predecessorum nostrorum absentia in assumptione nostra ad summi apostolatus apicem ita in suis edificiis collapsum et redditibus diminutum ac religione deformatum invenimus, ut nulla pene vei satis exigua et defectiva in eo hospitalitas teneretur» Bulla Eugenii IV. superius citata. L. c.

Next

/
Thumbnails
Contents