Liber Confraternitatis Sancti Spiritus De Urbe. A római Szentlélek Társulat anyakönyve. 1446–1523. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/5.)
PRAzFA 710. XIII Protestantismum in patria nostra Hungaria repentini instar ignis fuisse propagatum et dilatatum permulti ad recentissima usque tempóra temere autumarunt, quasi gens Hungara a maioribus sibi traditam catholicam íidem, ut grave iugum quod magnó iam sibi fastidio esset obstinato animo excussisset. Sed cives patriae nostrae Hungáriáé ab aeterna Christianorum Urbe invisenda inde ab anno 1523. repente ob vim protestantismi cessasse minimé sane putandum est. Romae aestate anni 1523. dira pestis grassabatur, quae decimam fere incolarum partém exstinxit. Testes huius rei sunt Romae Annales, item templum illud votivum S. Mariae ad portám Paradisi (Santa Maria della Porta dei Paradiso), quae in piatea Via Ripetta hodiedum exstat, cuius exteriora minimé indicant quam mira arte interiora eius perfecta sint. Famam pestis in Hungáriám attulerint iam duo illi peregrinatores loca sacra lustrantes, quorum altér, statuarum artifex vei architectus Michael, civis Budensis erat. Sed latius adhuc divulgatus fuerit pestis eius rumor ob mortem Archidiaconi Transvlvanensis Joannis Lazo (László?) qui Romae peregrinatorum Hungaricorum confessarius erat, et qui testante pulcherrimo sepulchri eius monumento, quod in templo quondam Eremitarum S. Pauli (San Stephano il rotondo) hodiedum exstat, die 17. Augusti anni 1323. diem supremum obiit. 1 Post annum vero 1523. vixdum depositis pestis pavoribus, quae supervenerit Hungáriáé calamitas, quis nescit? anno 1526. post acceptam ad Mohács luctificam cladem gentis nostrae in duas factiones discessio primum in civilibus, deinde in sacris rebus. His iam temporibus praeter tumultus atque publicas Regni Hungáriáé calamitates etiam dissensio in religione, et qui eam comitatur neglectus fidei et pietatis, non minimé procul dubio obstabant, quominus cives patriae nostrae Hungáriáé Romám peregrinarentur, ibique confraternitatem S. Spiritus intrarent, cuius interim apud nos memóriám oblivio iam deleverit. Post tria et dimidium secula primus ex Hungaris anno 1887. Vincentius Bunyitay ecclesiae cathedralis Varadiensis canonicus ad honores nomen suum in libro antiquae huius confraternitatis inscripsit, adiiciens propter cives Hungáriáé post se illuc venturus locos Indicis confraternitatis Hungáriám concementes singulos a se descriptos esse. 1 Monumenti, rectius : tabulos sepulchralis humi iacentis, e candido marniore sectse prasclara arte effectam imaginem Francisco Szoldatics, insigni imaginum pictori, patriae nostrse Hungaris civi in acceptum referimus, qui non modo artis delineandi perito viro opus hoc officiendum commisit, sed labori quoque eius naviter prospexit, et opus singulari arte sua perfectius reddidit.