Liber Confraternitatis Sancti Spiritus De Urbe. A római Szentlélek Társulat anyakönyve. 1446–1523. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/5.)
XIV PRAlFATIO. VII. Pluries iam laudati codicis descriptionem contingit nobis hoc volumine publici iuris facere et historicis viris, res patriae nostrae investigantibus, utendam tradere. Textum codicis genuine et fideliter reddidimus, retenta etiam originaria orthographia, erratis item contra leges grammatices, quae in eo, prout in coaevis quas feruntur Georgii Szerémi Memorialibus crebra occurrunt. Sed sunt quaedam, quíe legi non poterant, dubia. Supscriptiones manu propria factae hodiernae quoque pleraeque difficiles ad legendum sunt; genuinus eorum, quae hoc volumine communicantur, textus huiusmodi est. Sed originariam inscriptionum seriem consulto permutavimus. Inscriptiones, ut memoratum est, primum nullo servato ordine, serius vero ordine alphabetico fiebant. Sic in singulis fere foliis seculo XIV. et XV. factas passim una simulque invenias. Ut clarius perspici possent faciliorique essent usui, cunctas, ab atiquissimi usque ad novissimas in ordinem temporum redegimus, et eadem die factas prope ad invicem congessimus. Permulti quondam ex Hungaria religionis Christi íideles confluebant ad limina Apostolorum; permulti sacrum susceperunt iter, ut ad S. Petrum vota persolverent. Permultos ducit non unquam languida pietas hodiernis quoque temporibus ad Sanctissimum Patrem. Ducat et post longam mille annorum seriem, faxit Deus Optimus Maximus!